Web Internet de Voyage Vacances Rencontre Patrimoine Immobilier Hôtel Commerce en Bretagne

Bienvenue !

CHARTES DU PRIEURÉ DE SAINT-MALO DE DINAN

  Retour page d'accueil       Retour page " Prieuré Saint-Malo de Dinan "  

Boutique de Voyage Vacances Rencontre Immobilier Hôtel Commerce en Bretagne

Boutique de Voyage Vacances Rencontre Immobilier Hôtel Commerce en Bretagne

I.
Donation de l’église de Sougéal à Marmoutiers par un laïque.
Milieu du XIème siècle
: Quum fidelis omnis aliam post istam non dubitat esse vitam, et post mortem vel tormenta malos vel bonos premia nacturos, nemo se penitus dedere debet temporalibus, sed que possit in futuro invenire du in presenti seclo previdere, et ea promittere vivus que valeat recipere defunctus. Quibus igitur terrenas opes largitus est dominus, largiantur et ipse ex eis pauperibus, ut et peccata que propter eas conquerendas admiserunt redimant, et insuper mercedem sibi perhennem thesaurizent. Pro inde ego Haimo, patria Brito, filius Gingomari cognomento Blocci, homo et militie deditus, et multis peccatis obvolutus fratribus qui in Majori Monasterio Deo et Sancto deserviunt Martino, qui secli renunciantes divitiis voluntatis proprie nutu gloriam adepti sunt paupertatis, do quandam mei juris ecclesiam in loco qui dicitur Solus Gallus sitam [Note : Au diocèse de Rennes], cum omnibus que pertinent ad eam, videlicet decimam, offerendas, sepulturas, et terram ad unam carrucam, scilicet mediaturam Ulmetii, et pratum quod dicitur Trifolium. Addo etiam ecclesiam de monasterio Sande et campum Blocci, et dimidium molendinum super fluvium qui dicitur Sanda situm, et sex acras de marisco et prata ad quatuor carra foeni. Concedo preterea medietatem ecclesiam de Sala, sicut eam teneo. Hec omnia pro anima mea parentumque meorum, et maxime pro anima fratris mei Hervei, quem occisum sepelierunt monachi Sancti Martini, supradicto tribuo cenobio, ut nostri memoriam et presentes et futuri et in presenti et in futuro dignentur habere seculo. Sunt autem omnia que dono libera ab omni calumnia, ab omnibus extraneorum consuetudinibus quietissima, et ut pleniorem obtineat hec mea donatio firmitatem, dominus meus Maino de cujus fevo omnia que supradicta sunt teneo auctorizavit libenti animo, necnon et comes Britannorum Conanus et avunculus ejus Eudo, mea quoque uxor Rotrudis, et filius noster Ricardus, et fratres mei Gurantonus, Hinganus, Pontinus, Maino, Dudomanus, Gingomarus : Hinganus quoque frater meus dedit predicto sancto terram ad quatuor boves, juxta ecclesiam de Sollogallo. Hanc vero cartam quam de his rebus seribi feci, dominis meis supradictis firmandam obtuli, qui etiam manuum suarum munierunt karacteribus multis coram testibus. — S. Comitis Conani, — S. Comitis Heudonis, — S. Mainonis de Filgeriis, — S. Adeladis uxoris Mainonis, — S. Juthalis filii Mainonis, — S. Hugonis filiastri Mainonis, — S. Haimonis, — S. Rotrudis uxoris ejus, — S. Richardi filii eorum, — S. Gurantoni fratris Haimonis, — S. Haingani, — S. Pouloni, — S. Mainonis, — S. Dudomani , — S. Gingomari , — S. Alvredi fratris Mainonis , — S. Karadochi, — S. Normanni Potini, — S. Hervei Foristarii, — S. Ansgerii vicarii, — S. Guillelmi fratris Ansgerii, — S. Ivonis bastardi, — S. Ragani vicarii, — S. Thebaldi filii Bernerii, — S. Giraldi filii Frothlandi, — S. Burchardi bastardi, — S. Haimonis Crassi, — S. Angerii de Basilgis, — S. Salomonis. (Arch. des Côtes-du-Nord).

 

II.
Donation scellée par le dépôt d’une branche sur l’autel.
Fin XIème siècle
: Notum fieri volumus omnibus quod Maino de Poleio et uxor ejus Relisa et frater suus Gaulterius, filius ejus Nicolaus, atque omnes alii filii ejus totam decimam de ........ de Solo Gallo Deo et Sancto Martino monachisque in Solo Gallo habitantibus dederunt et in elemosinam concesserunt ; atque etiam Maino quemdam ramum ulmi super altare Sancti Johannis posuit atque etiam exinde per caritate ..... octo solidos habuit, videntibus et testantibus, ex parte nostra, Hamone monacho et Adelino presbitero, Rainaldo filio Danieli, domino filio Ingelberti ; et, ex parte sua, Herberto famulo suo de Saleio. (Bl.-Mant., XXXIX, 137. — D. Mor., I, 489).

 

III.
Benoit, évêque d’Alet, confirme St-Malo de Dinan à Marmoutiers.
1108
: In nomine sancte et individue Trinitatis, huic scripto commendare volui et sigilli mei auctoritate corroborari feci, quod ego Benedictus, Dei gratia Aletensis episcopus, condolens ecclesie Sancti Maclovii de Dinanno, de qua Dei servicium et justicie instrumentum violentorum scismate et inhabitantium periclitabantur incuria, timons ne hoc malum in me respiceret, studui tanto finem imponere periculo. Elegi itaque saniori consilio prudentes et probate religionis viros, monachos scilicet Sancti Martini Majoris Monasterii, quibus ecclesiam Sancti Maclovii de Insula Aaron prius dederam, et eis ecclesiam predictam Sancti Maclovii de Dinanno cum pertinentiis suis, liberam et quietam, in perpetuam Majoris Monasterii possessionem dedi et concessi. Dedi etiam eis, et, salvo jure Aletensis ecclesie, cum prefata Dinannensi ecclesia concessi ecclesiam Sancti Maclovii de Insula Aaron, quam eis cum omnibus ad eam pertinentibus iterum confirmavi de quibus pertinentiis retinui mihi et successoribus meis, ut tamen in anno qualicumque successor meus Aletensis episcopus cum decem hominibus in ecclesia de Insula per consuetudinem recipiatur. Retinui insuper piscatorem unum in ipsa insula cum domo sua et orto et duobus terre jugeribus sicut continetur in litteris de prima donacione sub cyrographo scriptis. Quicunque piscatores monachorum piscabuntur cum duobus famulis suis quiete piscari possint. Decrevi eciam ut, tam in istis ecclesiis quam in ceteris ad eas pertinentibus, monachi presbiterorum electionem et ad episcopum persuscipienda animarum cura habeant presentationem, in quibus omnibus salvum volumus esse jus Aletensis ecclesie cujus dignitatem in omnibus confirmationibus nostris debemus conservare. Quatinus utramque donationem et confirmationem nostram collaudans Gaufredus, Dinannensis dominus, quicquid in eisdem ecclesiis et earum pertinentiis habebat quietum et solutum ab omni consuetudine pro remedio anime sue et parentum suorum dedit et concessit Beato Martino Majoris Monasterii et inde posuit, tam ipse quam filius ejus Oliverius, donum super altare ante crucifixum in eadem de Dinanno Sancti Maclovii ecclesia, concedente uxore ejus Radegunde que cognominata est Oriel, et filiis suis Willelmo, Rollando atque Goscelin; quod acceptum dominus abbas Willelmus cui utrumque donum factum fuit : nec hoc pretereundum quod idem Gaufredus cum uxore prefata et filiis concessit monachis quicquid in feudo suo eis donaretur, salvo tantum capitali servitio. Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini M° C° VIII°. Presidente ecclesie domino Pascali papa, regnante Ludovico rege, consulibus Britannie Alano atque Stephano. Hujus donationis et concessionis testes sunt ex parte episcopi : dominus Benedictus Aletensis episcopus, — Guihummarus, miles, frater episcopi, — Rivalonus, et Symon, archidiaconi, qui huic confirmationi suum assensum tribuerunt, — Grahallonus capellanus, — Robertus capellanus, — Quinoreth, — Guillelmus de Sancto Servatio, — Maino de Lancla et alii multi. — Ex parte monachorum : dominus abbas Willelmus, — Rivallonus de Vitriac, — Rinaldus, prior Castris Ledi, — Andreas de Gomet, — Gilo, — Milo, — Garinus de Lanrigan, — Evanus, — Guiardus. — De militibus : Eudo Gauffredi filius, — Rivallonus Rufus, — Dounannus Gosberti filius, — Gaufredus de Ferraria, — Rollandus Bresselli filius, — Paganus filius Quarbant, — Gento, — Jordanus Hervei filius et plures alii. — Et de famulis monachorum : Sancelinus, — Paganus camerarius, — Petrus Burdo, — Robertus de Monoato, — Rambertus, — Hainricus faber, — Martinus clericus et alii plures quos enumerare longum est (1). (Vidimus donné en 1124 par Donoald, évêque d’Alet. — Arch. des Côtes-du-Nord).

 

IV.
Confirmation par le pape Pascal II.
1109
: Paschalis, episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Willelmo Majoris Monasterii abbati et ceteris fratribus, salutem et apostolicam benedictionem : ex litterarum et nunciorum tuorum suggestione cognovimus quum confrater noster Benedictus Alethensis episcopus, cellam quandam de Insula Aaron, in honore Sancti Maclovii consecratam, cum appendiciis suis vestro primum monasterio tradidit. Ecclesiam postmodum in Dinanno castro sitam sub ejusdem Sancti Maclovii nomine consecratam monasterio vestro plena collacione concessit, eo quod supradicte celle tanquam membra capiti pertinent. Gaufredus eciam dominus Dinanensis et filii ejus et alie alique potestates seculares quoquomodo tenebant de rebus existentibus ad eamdem cellam vel ecclesiam pertinentibus vestro monasterio reddiderunt. Nos itaque juxta peticionem vestram eidem concessioni nostre assencionis robur accomodamus et supradictam cellam de Insula Aaron cum prefata castri Dinanni ecclesia et cum predictis omnibus sive possessionibus ad eam pertinentibus, semper in possessione, dispositione et jure vestri Majoris Monasterii permanere decernimus, statuentes et omnimodis interdicentes ne cuique deinceps liceat cellam illam cum pertinenciis suis a monasterii vestri unitate sejungere. Si quis autem, hujus decreti tenore cognito, temere contra ire presumpserit, secondo, terciove commonitus nisi congrue satisfecerit severitatis ecclesiastice ultione et Sancti Spiritus gladio puniatur. Datum Laterani per manum Johannis diaconi bibliotece, II kalendas novembris, indictione tercia, Incarnacionis dominice M° C° IX°. (Arch. des Côtes-du-Nord). [Note : Cet acte a été donné par Du Paz avec des fautes que nous corrigeons. Il fixe la date de l’épiscopat de Benoît, que les Bénédictins n’avaient pu préciser. Il établit nettement aussi l’origine du prieuré : un petit établissement monacal, cella, dans l’île de St-Aaron, et une église bâtie au castrum de Dinan].

 

V.
Gérard légat, maintient les droits de Marmoutiers contre un évêque d’Alet.
111.
: G., Engolismensis episcopus et Sancte Romane ecclesie Iegatus [Note : Chenu place l’épiscopat de Gérard, évêque d’Angoulême, entre 1101 et 1131. (Arch. et episcop. Gal. Chron. Hist., 431)], Gaufrido de Dinanno strenuo et illustri principi et ejusdem castri proceribus et populo, salutem et benedictionem : noverit dilectio vestra quod D., Aletensi episcopo [Note : Cette initiale peut également s’appliquer à Daniel, deuxième du nom, dont les Bénédictins placent l’épiscopat entre 1112 et 1120, et à Donoald, qui gouverna l’église de Dol de 1120 à 1144. C’est du premier de ces deux prélats qu’il s’agit ici probablement] et Guerrico archidiacono a nobis invitatis et ante nos veniro nolentibus, venerabiles fratres nostros monachos Majoris Monasterii de plena potestate ecclesie Sancti Maclovii apostolice sedis auctoritate investivimus, ita ut in ea et in capellis ad eam pertinentibus capellanos suos ponant vel amoveant secundum tenorem munimenti ejusdem episcopi ; unde vobis apostolice sedis auctoritate mandamus et suademus ut predictos fratres et cappellanos eorum in hoc inuetis et manuteneatis ; cappellanis quoque ejusdem castri eadem auctoritate precipimus ut si Aletensis episcopus vel archidiaconus ejus Guerricus mandato nostro de boc eis facto inobedientes extiterint, precipimus eciam eidem episcopo ut secundum tenorem munimenti sui fratres illos ecclesias Dinanni tenerc et ordinare permittat divinum officium celebrare et monachis consueta beneficia reddere pro eorum interdicto non dimittant. (Id.).

 

VI.
L’évêque abandonne à Marmoutiers l’église de Taden, à la demande d’un laïque qui l’avait reçue en héritage.
Vers 1121
: Ego Donoaldus, Dei gratia Aletensis dictus episcopus, notum esse volo omnibus christiane religionis cultoribus quum quidam vir clericus, nomine Guinguenedus, filius Odonis, cum amicis et fratribus nostris monachis Majoris Monasterii presentiam nostram adiit, precibusque multis nos implorans ut ecclesiam Sancti Petri de Tadduem [Note : Taden, ancien évêché de St-Malo] quam a progenitoribus suis quasi jure hereditario cum oblationibus et cum illis omnibus que de fraternitatibus vel de oracionibus seu quibuslibet aliis redditibus eidem ecclesie pertinentibus possidebat, Deo et Beato Martino Majoris Monasterii donaremus diligenter exoravit. Nos vero ob reverentiam et religionem Majoris Monasterii eorum precibus assentientes in elemosinam perpetuo possidendam predicti Sancti Monachis hujus ecclesie donum benigne concessimus ; et ut omnia que vel ipse Guinguenedus vel antecessores ejus in jam Sancti Petri de Tadduen ecclesia et omnibus ad eam pertinentibus babuerant jure perpetuo possiderent. Inde vero Petrum Hingandum, priorem Sancti Maclovii Dinannensis, hoc dono investivimus, et cartulam inde factam ad hujus rei testimonium muniri fecimus. Hujus rei testes sunt ego et Gradalonus capellanus, et Ricardus et Gaufredus Ledet, Robertus de Pluer [Note : Nous n’osons affirmer si ce mot indique Plouër ou Plurien], Herbertus filius ....... Ricardus de Tadduen, Hugo de Corsolt, David de Miniac, Bigot filius ejus, Evanus vicecomes, Petrus prior, Juhellus monacus et alii plures.

 

VII.
Donation de deux manoirs en Angleterre.
1122
: Noverint omnes tam moderni videlicet quam secuturi quod ego Gaufredus, Dinannensis dominus, cupiens Dominum propicium fieri peccatis meis et peccatis parentum nostrorum tam defunctorum quam vivorum et hoc precibus justorum facilius apud ipsum optinere me credens, dedi monachis Sancti Martini Majoris Monasterii duo maneria que in Anglia de dono Hainrici regis possidebam. Posui igitur donum istud super altare Sancti Maclovii Dinannensis : posuerunt et illud mecum tam primogenitus filius meus Oliverius quam omnes alii filii mei hoc ipsum et benigne concedentes et sicut dixi mecum donantes. Concessit et hoc uxor mea Orieldis et ipsum donum supradictis fratribus a nobis factum multum animabus nostris profuturum dixit. Ut igitur ipsum donum eisdem fratribus deinceps ratum maneret magnum p....... optinui a domino rege Hainrico ut ipsum donum munimento sigillatarum litterarum suarum eisdem fratribus confirmaret, quod et benigne sua gratia fecit. Hujus donationis nostre sicut superius dictum est testes sunt isti : Simon archidiaconus, Eudo Goinius, Gaufredus filius Bertranni, Gaufredus filius Erani, Bolgetus filius Hervei, Hugo Machomus filius Tidualdi. De monachis, Guigomarus, Durandus Asinus, Rainaldus de Moriaco, Andreas de Biturica, Herveus. De hominibus Sancti Maclovii, David de Miniaco, Radulfus filius Channoci, Eudo Boilinuscus et filius ejus David ....... Aubertus presbiter filius Ewardi. Actum est hoc sub Bernardo priore Dinannensi, anno ab Incarnatione Domini M° C° XXII°. Ipsa autem ........ (Id.).

 

VIII.
Donation de la moitié de l’église de Corseul.
1123
: Ego Donoaldus, Aletensium Dei gratia episcopus, notum fieri volo omnibus Sancte Christi ecclesie fidelibus quoniam adiit presentiam nostram quidam vir clericus de villa que Corsolt appellatur [Note : Corseul, ancien évêché de St-Malo. On voit que tout souvenir de l’antique cité des Curiosolites était déjà perdu, et qu’il n’y avait plus là qu’un village au milieu des ruines] nomine Johannes Gulterii cujusdam filius, ostendens nobis de quadam Sancti Petri ejusdem ville ecclesia in qua jus quoddam, hoc est medietatem presbiteratus cum decimis et ceteris ad eam pertinentibus, a progenitoribus suis quasi jure hereditario possidebat, dicens hoc ipsum jus suum totum quod in eadem ecclesia habere videbatur Deo et Beato Martino atque monachis Majoris Monasterii se velle condonare pro sua suorumque salute, si consensum inde nostrum de quo eam tenebat potuisset habere. Cujus in hac re voluntatem atque propositum qui aderant cunctis laudantibus maxime cum ex prophete comitatione vel potius imprecatione periculosum valde nossent atque dampnabile sanctuarium Dei hereditate quempiam possidere accessit, clericus ille jus illud suum predicte ecclesie in manu nostra per quendam librum reddidit, atque ut hoc ipsum Beato Martino et monachis Majoris Monasterii ex concessione nostra donaremus attentius exoravit. Igitur rogante id ipsum pariterque concedente domino Gisleberto Turonorum archiepiscopo in cujus hec presentia agebantur, mox inde dominum Willelmum Majoris Monasterii abbatem et per ipsum reliquos ejusdem monasterii monachos per eundem librum lam nos quam idem Turonensis archiepiscopus investivimus ; et ut omnia que vel ipse Johannes vel ejus antecessores in jam dicta Sancti Petri Corsoltensis ecclesia et omnibus ad eam pertinentibus habuerunt jure perpetuo possiderent, salvo utique jure ecclesie Sancti Maclovii, concessimus et cartulam inde factam sigilli nostri impressione ad hujus rei testimonium muniri fecimus. Actum Majori Monasterio, anno ab Incarnacione Domini M° C° XX° III°, in die festivitatis Beati Martini estivalis, ubi interfuerunt cum abbate, de monachis : Willelmus prior, Hainricus tunc prior Dinanni, Johannes de Combornio , Gaufredus de Dinanno [Note : Cette charte rectifie une des erreurs du P. Du Paz dans la généalogie des sires de Dinan : il place à la tête de cette maison, dès 1112, Olivier, fils du Geoffroy ci-dessus mentionné. Cet Olivier va paraître dans la charte suivante, que nous attribuons à la fin de cette même année, 1123, ou au commencement de 1124 ; mais la première charte à date certaine où il est désigné est de 1129. Le successeur d’Olivier fut Alain, que Du Paz fait commencer en 1150, tandis que nous allons le voir figurer dans un acte de l’évêque Donoald, qui mourut en 1144], Rainaldus de Castrogunterii. — De clericis archiepiscopi : Garinus de Artana, Garinus cellarius, Odo de Casellis, Marcellus de Sancto Petro Puellari, Nicholaus Cato. — De nostris : Gradalonius capellanus, Berhaudus presbiter Talenciaci, Daniel filius Godaleni. — De aliis : Ansgerius archidiaconus Blesencis, Roaldus prior ecclesie Omnium Sanctorum Andecavis, Bartholomeus de Lohediaco clericus ejus. — De famulis Majoris Modasterii : Paganus de Camiliaco, Gaudinus de Hospitio, Johannes Mariscallus, Algerius Cothonus, Petrus Fultrerius. (Id.).

 

IX.
Accord de Marmoutiers et de St-Jacut touchant la paroisse de Dinan et les dîmes de Corseul
.

[Note : Nous avons eu de la peine à fixer approximativement la date de ce cyrographe. Voici de quelle manière nous y sommes, croyons-nous, arrivés : Marcherius, qui gouvernait Boquen avant l’abbé Guillaume (Willelmus), vivait encore en 1118, et son successeur, Mainon, figurait au concile de Reims en 1131. L’évêque Donoald, l’un des arbitres qui jugèrent le différend ci-dessus relaté, tint le siége d’Alet de 1120 à 1144. Les deux autres personnages désignés dans cette charte, Guillaume, abbé de Marmoutiers, et Olivier II de Dinan, peuvent être placés, le premier de 1104 à 1124, le second de 1123 à 1150].
1123 ou 1124
: Omnium quidem Christianorum est Domini sui vestigia et precepta ou sequi precipue tamen religiosorum esse dinoscitur, unitatem diligere atque concordiam sectari, juxta illud apostoli Pauli, sequimini pacem et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum. Ea propter fratres capituli Majoris Monasterii et eorum abbas domnus G., fratresque capituli Sancti Jacuti et eorum abbas domnus W., paci et concordie studentes de controversia que inter eos aliquandiu agitata fuerat de duobus videlicet libris B. presbiteri Dinanensi et decima de Corsort, et de quodam parrechiano Sancti Machuti, Joschone nomine, quem monachi Sancti Jacuti sepelierant nec non et parochianis aliis quos tam isti quam illi dicbus festis ad divina officia contra ecclesiastica instituta suscipiebant, ad hunc concordie finem consilio domini Aletensis D. episcopi, et domini 0. de Dinanno tandem pervenerunt. De libris siquidem B. presbiteri definitum, ut monachi Sancti Jacuti unum habehant, et monachi Sancti Machuti alium, quod si monachi Sancti Machuti unum ex duobus habere nequiverint, monachi Sancti Jacuti equivalentem recompensationem illis restituant. De decima vero de Corsort ita statutum est ut testimonio horum trium hominum, Johannis abbatis, Gaufredi telonearii et Normanni filii Livimoc definitum fuerit absque contradicione teneatur. De corpore vero quod monachi Sancti Jacuti sepulture tradiderant monachis Sancti Machuti digne satisfaciant, et de cetero hujusmodi injuriam nullatenus incurrant. De parrochianis autem quos causa controversie que inter eos erat vicissim suscipiebant decisum est quatenus queque ecclesia que sui juris fuerit in pace deinceps possideat. Et ut juxta tenorem privilegiorum parrochiarum fines dinoscantur, certum omnibus esse volumus quod monachi Sancti Maclovii cum cimiterio et integritate parrochie porcionis castelli que ad sortem Oliverii pervenit quiete in posterum teneant. Et monachi Sancti Jacuti ecclesiam Sancti Salvatoris cum cimiterio et integra parrochia partis castelli que cedit Alano de cetero in pace possideant, sicut via que a capite pontis tendit per portam et ante ecclesiam Sancte Marie Hospitalis usque in haiam utramque parrochiam dividit, excepto castello Oliverii quod est parrochie Sancti Maclovii, et exceptis duobus parrochianis Halanaut, mercenario qui in parrochia Sancti Maclovii manet et est de jure Sancti Salvatoris, et Halanaut de Bonnabam qui manet in parrochia Sancti Salvatoris et est de parrochia Sancti Maclovii. Si qua vero discordia, quod absit, inter prefatos monachos exorta fuerit antequam major audientia appelletur monachi Sancti Jacuti causa pacis capitulum Majoris Monasterii expetant, et monachi Sancti Maclovii similiter causa pacis capitulum Sancti Jacuti adeant. Et ut hec carta in perpetuum firmior habeatur utriusque capituli sigillis muniri decrevimus. Sane ut omnis controversia que eatenus inter monachos Majoris Monasterii et monachos Sancti Jacuti ventilata fuerat funditus sopiatur, monachi Sancti Jacuti calumniam quam faciebant super venditione piscium monachis Sancti Maclovii dimiserunt, et monachi Majoris Monasterii sub testimonio trium prefatorum virorum ut de decima de Corsort sic et de calumnia ipsius altaris concesserunt. (Id.).

 

X.
L’évêque d’Alet confirme le prieuré dans la possession de l’église de St-Malo.
1124
: In nomine Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti, ego Donoaldus, Aletentium Dei gracia humilis episcopus, notum esse volo omnibus christiane religionis cultoribus quoniam adierunt humilitatis nostre presenciam fratres et amici nostri Majoris Monasterii monachi deprecantes ut ecclesiam Sancti Maclovii de castro Dinanii quam eis jam utique ante nos pie memorie dominus papa Paschalis nec non et predecessor noster Benedictus episcopus, auctoritate sua, firmaverant et nos post ipsos propter quedam que in ea noviter recuperaverant, iterum eis concessionis nostre munimine plenius firmaremus, quorum profecto peticionibus libentissime assentientes predictam Sancti Maclovii ecclesiam et cunctas ejusdem castri capellas cum ceteris rebus omnibus ad eandem ecclesiam pertinentibus eis in perpetuum habere concedimus, et presentis privilegii nostri auctoritate quiete possidendam firmamus : specialiter autem ac nominatim illam quartam ejusdem ecclesie partem cum onini integritate sui quam in ea Simon archidiaconus tenuit, et domum illam hospitalem quam uxor quondam Oliverii Cana nomine in ejusdem ecclesie cymiterio edificavit, cum hortis sive plateis ipsi adjacentibus, atque ad eam pertinentibus ; similiter et quintagium [Note : Nous avons trouvé plus fréquemment le terciagium que le quintagium] quoddam quod in eadem ccclesia quando eam jamdictus predecessor noster Benedictus episcopus monachis ipsis dedit atque firmavit sibi tantum in vita sua habendum ex permissu et dono domini Willelmi Majoris Monasterii abbatis retinuit, que omnia ita eis ab hodierna die et deinceps libere habenda et jure perpetuo possidenda concedimus et firmamus ut liceat eis omni tempore jamdictam Dinanii ecclesiam cum sibi pertinentibus ut dictum est ejusdem castri capellis, et ejus possessiones universas sive beneficia pro libitu et arbitrio suo prout agendum viderint, quiete disponere vel ordinare, capellanos ibi suos quotiens opus fuerit ponere vel amovere, salvo jure in justicia episcopali et ceteris si qua habet in ea hujusmodi Aletensis matris ejus ecclesie. Porro capellanum suum illum videlicet quem in Beati Maclovii parrochiali ecclesia deserviturum elegerunt, mihi vet successoribus meis episcopis cum ab eisdem monachis electus fuerit ex more facient presentari, hanc ergo decreti nostri presentem cartulam ut firmiorem per succedentia tempora auctoritatis obtineat vigorem, domini ac magistri nostri domini Gisleberti venerabilis Turonensium archiepiscopi sigillo muniri fecimus, atque insuper manibus nostris crucis in ea effigiem depingendo firmavimus. + Actum anno ab Incarnatione Domini M° C° XX° IIII°, indictione II°, VII kal. januarii, et in capitulo ipso Majoris Monasterii a nobis sub generali audientia sollenpniter concessum, et manu mea crucis ibidem impressione firmatum, ubi residebant nobiscum qui ob hoc advenerant, de personis ecclesie Beati Martini Turonensis, Garinus qui dicitur de Aurelianis thesaurius, Alveredus archidiaconus, Jostho capicerius ; de nostris id nobiscum concedentibus Gradalonius noster capellanus et Guihenocus presbiter de Lupo Thehelli [Note : Cette charte a été très-incomplétement donnée dans D. Morice. I, 551]. (Id.).

 

XI.
Le don de la paroisse de Taden est confirmé.
112.
: Ego Donoaldus, Dei gratia Aletensium episcopus, omnibus Sancte Matris Ecclesie filiis, noverint tam presentes quam futuri quod adierunt presentiam nostram amici et familiares nostri Majoris Monasterii monachi supplicantes quatinus ecclesia Sancti Petri de Tadduen quam eis prius dederamus et sigillo nostro confirmaveramus eis iterato confirmaremus, ut si forte litteras donationis amitterent eis litiere confirmationis remanerent, rogantes ut cum ad eos eadem ecclesia cum pertinentiis suis ex litteris donationis totaliter pertineret ne inter eos et eorum capellanos in crastinum super ecclesie redditibus aliqua posset suboriri altercatio, quid de eisdem redditibus eos vellemus habere, et quid capellanis pertinere, litteris nostris delerminaremus. Statuimus itaque, et salvo jure Aletensis ecclesie confirmamus quod omnium jam dicte ecclesie oblationum, fraternitatum, desponsationum, sepulturarum, confessionum et omnium aliorum reddituum ad ecclesiam pertinentium monachi medietatem habeant, capellani aliam, quos ipsi secundum sua voluntate eligent et episcopo Aletensi pro suscipienda animarum cura presentabunt. Decimas vero quas infra terminos predicte ecclesie laici tenent, si eas largitione fidelium poterit adipisci eisdem monachis habendas concedimus : huic nostre confirmationi interfuere David et Simon Aletenses archidiaconi suum in boc nobis prebentes assensum, Gradalonus capellanus, Ricardus de Tadden, David de Miniac et alii multi.

 

XII.
Notice des biens du prieuré de St-Malo de Dinan.
112.
: Notificare posteritati nostre nos monachi Sancti Martini Majoris Monasterii non immerito censuimus cum sepissime per contumeliosas invasiones quorumdam hominum Christum ignorantium et ecclesia sancta suis propriis bonis violenter spolietur, et eidem ecclesie devote serviens religio sine cessatione ab imperitis ambientur tribulari dinoscatur. Qua propter sub sigilli reverendi presulis Aletensium Donorealdi justa confirmatione multorumque testium approbatione et assertione veridica munire volumus, donum de ecclesia de Tadden, et de ecclesia de Treila [Note : Un village de la commune de Taden porte encore le nom de Pont de Tréla] que eidem subjacens est ecclesie, quod nobis monachis Sancti Martini Dignanno degentibus donavit Gingueguenocus sui patris Odonis et fratris sui Halourici concessit tempore quo Petrus Comburni prioratum Sancti Maclovii regebat, pro anime sue, patrisque sui, seu fratris sui aliorumque antecessorum salute suorum, in elemosinam pacifice sicut ipse illam omni vita sua tenuit habendam, seu quum tolerabilius est quoslibet viros seculares perverse agere quam monachos mentiri, licet utrumque detestabile sit, sollerti providentia nobismet ipsis quod commodius esset consuluimus ne quandoque ante tribunal summi judicis mendacii rei justo.... traheremur merito jura episcopalia, quinque solidos qui Sancti Jacuti monachis a capellanis debent exsolvi et decimam quam ipse Ginguenocus adhuc nemini minime donavit de scriptis nostris abstulimus et quod solummodo decuit sic deliberavimus. Donum siquidem hujus jamdicte ecclesie nostrum, ipsa est ecclesia, fraternitatis, fraternitatum orationes, sepulture, oblationes, desponsationes, cum omnibus que eidem ecclesie consuetudinibus juste possunt deputari exceptis illis quibus in precedenti decernimus. Si vero testium testimonia hec audientium et videntium in presentiarum vel in posterum nobis oportune vel importune aliquantula causa obviante necessitas nominare compulerit procedant testes religiosi de monachis et idonei de clericis competentes de laicis qui ecclesiastica jura more canonico juste defendant, et nos eorum singulorum nomina replicantes convocabimus.

 

XIII.
Accord avec St-Jacut au sujet de Corseul.
1129
: Ego D., Aletensium Dei gratia episcopus, tam presentibus quam futuris notum fieri volo quod post primam donationem nostram quam venerabilibus fratribus nostris Majoris Monasterii monachis de medietate ecclesie Sancti Petri de Corsot feceramus, monachi Sancti Jacuti, laica manu et magna violentia eandem partem supradicte ecclesie invaserunt ; accepto itaque fratrum Majoris Monasterii clamore, utrosque ad presentiam nostram advocavimus ; qui cum statuto die advenisent et abbas Majoris Monasterii querimoniam suam exposuiset, abbas et monachi Sancti Jacuti ab omni justitia prorsus defecisent, consilio donni Hamelini Radonensis episcopi qui presens aderat donnum abbatem Majoris Monasterii de medietaie supra dicte ecclesie revestivimus. Actum est hoc in capitulo Sancti Maclovii de Dinan, anno M° C° XXIX°, VII kalendas junii , istis videntibus et audientibus : donnus Hamelinus episcopus, Ruellonus archidiaconus ejus, Jonas, Junguenocus, Guericus archidiaconus, Herbertus presbiter, Radulfus Salvagius. De monachis donnus O. abbas, Johannes qui erat tunc prior, Willelmus de Paceio, Jodoinous, Petrus de Combornio, Urgisus. De clericis episcopi, Gradalonius capellanus, Teher M° Ricardus, Olivierus dominus Dinanni, Normandus barbatus de Corsot, Urferius de Plena, Davit de Miniaco. De famulis monachorum : Paganus do Chimillico, Gaudinus de Hospicio, Landricus Supticius clericus, Cristianus, Urfoinus de Combornii, Evenus vicecomes.

 

XIV.
Sentence contre St-Jacut an sujet d’une pêcherie.
1131
: In nomine Patris et Fili et Spiritus Sancti, ego Donoaldus, Dei gratia Aletensis episcopus, presenti scripto notificare curavi qualiter Majoris Monasterii monachi de consuetudine piscium quam dominus Gaufredus de Dinanno eis dederat, et monachi Sancti Jacuti invaserant, in presencia nostra nec non et venerabilium cardinalium Willelmi Prenestini episcopi, Johannis Cremensis cardinalis presbiteri, Guidonis diaconi itidem cardinalis, Ulgerii Andegavensis, Hamelini Redonensis episcoporum , abbatum etiam, Odonis Majoris Monasterii, Mainonis Sancti Jacuti, Gaufredi Vindocinensis , Petri Sancti Sergii, Gualterii Trecensis, egerint et ab eisdem personis ex precepto domini pape Innocentii adjudicatum fuerit, jussione sequidem domini pape cum reverentia nominandi Honorii inter prefatos monachos de ecclesiis de Dinanno concordia facta fuerat, de qua utrique parti apostolice littere facte et date sunt. Quam tamen monachi Sancti Jacuti non tenebant, lectis itaque concordi elitteris a prefatis venerabilibus cardinalibus et episcopis, Urgerio videlicet Andegavensi qui Rome concordie facte interfuerat et Hamelino Redonensi, adjudicatum est ut monachi Majoris Monasterii consuetudinem piscium et omnia que ante concordiam habebant in perpetuum quiete possideant, exceptis dumtaxat his que in concordie litteris monachis Sancti Jacuti de nominatim concessa sunt, ecclesia scilicet Sancti Salvatoris cum cimiterio, et juribus parrochialibus ad eam pertinentibus in parte tantum que cedit Alano. Huic definitioni et judicio exceptis prefatis personis interfuerunt : — De clericis Alureus Turonensis archidiaconus, Hugo de Lavarzino Cenomanensis archidiaconus, Buamundus Andegavensis archidiaconus, David Aletensis archidiaconus, Rivallonus (Redonensis) archidiaconus, Tiso Nannetensis archidiaconus, Gobio et Herveus Sancti Martini Turonensis canonici, Johannes Lugdunensis, Ricardus nepos Aletensis episcopi. — De monachis Majoris Monasterii, Tetbaldus de Columbis, Hugo Hospitalarius, Rainaldus de Castrogunterii prior Carnoti, Laurentius bajulus, Guarnerius armarius, Bernerius Sparnonensis prior. — De aliis Fromundus prior Vindocinensis, Rogerius ejusdem monasterii monachus. — De laicis Paganus Camerarius et Johannes Hadvise et alii plures utriusque ordinis quos pro multitudine enumerare perlongum est. Hoc etiam nobis a domino papa et a cardinalibus injunctum est ut si monachi Sancti Jacuti contra perfinitum judicium piscium consuetudinem invasere presumerent, de invasoribus plenariam justiciam faceremus. Actum Remis in palatio archiepiscopi sexta feria concilii celebrati sub eximio ac reverentia digno papa Innocentio [Note : Ce concile se tint en 1131. (Concil. Reg., Coll. XXVII. III)]. (Arch. des Côtes-du-Nord).

 

XV.
Accord entre l’abbé de Marmoutiers et l’archidiacre de Dinan pour le partage des revenus de l’église St-Malo.
1133
: Contigit aliquando ut ego frater Odo, humilis Majoris Monasterii abbas, gratia visitandi fratres nostros partes Britannie adiens, Dinannum devenirem, audito itaque adventu nostro Guerricus archidiaconus Dinannensis cum aliquantis amicis suis ad nos venit, satis humiliter rogans ut quartam partem parrochialium reddituum ecclesie Sancti Maclovii, qui infra Haiam Dinanni continentur et ad nos pertinent, in elemosinam ei tantum in vita sua concederemus. Consulentes igitur fratres nos comitantes, ita quartagium quod exigebat et quod nec ad eum nec ad archidiaconatum ejus ullo modo pertinebat, sed proprii juris nostri erat ita inquam quartagium ipsum tantum in vita sua ei concessimus, ut post mortem ipsius liberum et quietum et sine reclamatione archidiaconi ei succedentis, vel cujuspiam hominis ad nostrum dominium redeat. Quartagium itaque omnium reddituum quos in ccclesia Sancti Maclovii eo die infra Haiam Dinanni nos monachi capiebamus Guerrico tantum in vita sua concessimus, ipse vero eque omnium illorum reddituum quos in eadem ecclesia capiebat cujus et capellanus erat, nobis tres partes concessit, quartam sibi partem inde retinens, excepto quod monachi Dinannenses nullam partem in offeranda militum de curia capient, exceptis etiam trigenariis et septenariis visitacionibus et missis privatis seu defunctis. Si autem capellano terra vel edificium dimissa fuerunt terra ipsa aut edificium ecclesie remanebit, et monachi atque Guerricus ea inter se partitione qua supra divident in dimissionibus etiam que infra Dinannum vel extra per suggestionem vel submonitionem ejus aut capellanorum suorum nobis fient, quartagium capiet, nos autem in omnibus dimissionibus et factis tres partes capiemus. Si vero aliquis per efficatiam submonitionis ipsius Guerrici vel capellanorum suorum apud Dinannum monachus devenerit et ibi mortuus fuerit, de rebus ab eo dimissis quartagium habuerit. Si autem novitius Majus Monasterium petierit, nichil de rebus suis Guerricus habebit. Quod si idem Guerricus vel monachus vel heremita aut canonicus regularis effectus fuerit, quartagium quod ei concessimus in pace ad dominium nostrum revertetur. Perdonavit etiam Guerricus minam frumenti et dimidiam monachis de insula Sancti Maclovii de quadam mediatura sua. Dedit quoque eis decimam illam quam accipiebat de mediatura de Tadon que mediatura domine Orieldis uxoris domini Gaufredi Dinaniensis extiterat. Concessit etiam idem Guerricus quod nullum capellanum in ecclesiam Sancti Maclovii sub se mitteret qui prius sibi et monachis fidem non faceret quod eidem Guerrico et monachis per omnia fidelis esset et eorum in nullo scienter damnum quereret nec consentiret [Note : Cette charte, incomplètement donnée par D. Morice (I, 561), ne peut être attribuée qu’au second voyage de l’abbé Odon en Bretagne, c’est-à-dire en 1133 (Gal. Christ., XIV, 218)]. (Id.).

 

XVI.
Arrangement relatif à l’église St-Brieuc de Plouasne.
114..
: In nomine Sancte et individue Trinitatis, ego Donoaldus, Dei gratia Aletensis episcopus, notum fieri volo presentibus et futuris quod adierunt presentiam nostram quidam de fratribus Majoris Monasterii multa prece rogantes quatinus ecclesiam Sancti Brioci de Ploasno quam eis prius, prece domini Gaufredi Carnotensis episcopi et Sancte Romane ecclesie legati, sine aliqua retentione salvo tantum jure episcopali declaramus, et quasdam capellas infra ipsius terminos contentas quas in litteris nostris nominatim non expresseramus eis nec non donaremus, atque capellas illas nominatim exprimeremus ne super illis posset in futurum aliqua altercatio suboriri. Quorum justis petitionibus liberum impertientes assensum, eis eamdem ecclesiam Sancti Brioci de Ploasno [Note : Plouasne : ce texte établit positivement qu’au XIIème siècle St-Pern, Longaulnay et Le Quiou ne formaient avec Plouasne qu’une seule paroisse] cum capellis suis, id est : capella Sancti Leobini de longo Alneto, capella Sancti Paterni, capella Sancte Marie de Caihou, salvo jure Aletensis ecclesie iterum donavimus. Capellam etiam Sancte Dei genitricis Marie in Becherello castro sitam, rogatu et asseusu illustris viri Alani Dinannensis fundi possessoris, eisdem fratribus donavimus, ita quod liceat eis in eadem Sancti Brioci ecclesia et omnibus capellis prenominatis capellanos eligere, et ad episcopum Aletensem pro suscipienda animarum cura presentare, presentatosque in ecclesiis illis substituere, et etiam ab eisdem ecclesiis inventa rationabili causa removere. Huic nostre donationi interfuerunt Guerricus archidiaconus, qui suum in hoc nobis assensum prebuit, Alanus de Dinanno, Rivallonus ejus capellanus, Oliverius Goion, Ricardus nepos noster, et alii multi quos enumerare longum est. De querelis autem quibusdam que inter predictos fratres Majoris Monasterii et dilectum filium nostrum Guerricum archidiaconum prenominatum versabantur coram pretaxatis testibus et aliis quam pluribus sic composuimus. Perdonavit eis idem Guerricus unam minam frumenti et dimidiam quam a monachis Sancti Maclovii de Insula accipiebat de quadam mediatura sua. Dedit quoque eis decimam de mediatura de Taddem quam ipse eo die accipiebat. Concessit eciam eis quod nullum capellanum in ecclesia Sancti Maclovii sub se mitteret qui prius sibi et monachis de conservandis legitime rebus suis fidelitatem saeramento non faceret. Monachi vero concesserunt et quartagium omnium redituum quos in ecclesia Sancti Maclovii unde et capellanus erat infra Haiam Dinanni habebant, tantum in vita sua, ita quod mutato habitu vel eo defuncto in jus et dominium eorum absque parte archidiaconorum vel capellanorum futurorum rediret. Que omnia scriptis commendare fecimus et sigilli nostri patrocinio ne in irritum aliquatenus duerentur communivimus. (Id.).

 

XVII.
Bulle donnant l’église St-Malo-de-l’Ile à l’évêque d’Alet.
1145
: Eugenius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis G. abbati et monachis Majoris Monasterii, salutem et apostolicam benedictionem. Venerabiles fratres nostri G., Burdegalensis archiepiscopi, G., Carnotensis et L. Engolismensis episcopi, litteris suis significaverunt quod pro controversia que inter vos et venerabilem fratrem nostrum J. Aletensem episcopum super ecclesia Sancti Maclovii agebatur, juxta mandatum nostrum utramque partem Petragoras ante suam presentiam evocarunt, ad diem itaque et locum vobis prefixis tam vos quam episcopus evenistis, G. episcopo postulante, tu, G. abbas, nec una etiam die expectasti, nec per te, vel per nuntios tuos canonicam excusationem pretendisti, nec pro te responsales dimisisti, sed te contumaciter absentasti. Ipsi vero mandatum nostrum transgredi metuentes cognito per religiosos viros, quia publica fama esset in terra illa quod eadem ecclesia sedes episcopalis extitisset de multis testibus quos secum adduxerat episcopus, et tibi, G. abbas, vel fratribus tuis presentaverat, religiosorum et discretorum virorum consilio tres presbiteros diligenter examinatos susceperunt qui tactis sacro sanctis evangeliis juraverunt se audisse et vidisse ecclesiam Sancti Maclovii de qua erat controversia sedem episcopalem fuisse. Susceptis igitur testibus et juramentis ipsa ecclesia Sancti Maclovii et possessionibus quas tunc possidebat cum vobis tradita fuit eundem episcopum juxta mandatum nostrum investiverunt. Quia igitur nostri officii est fratrum nostrorum benegesta firmare, eandem investituram et quicquid ab ipsis super hoc factum est sedis apostolice auctoritate nobis a Deo concessa confirmavimus, et vobis super hoc decetero perpetuum silentium imponimus. Per apostolica itaque vobis scripta mandamus et mandando precipimus quatinus eandem Beati Maclovi ecclesiam cum omnibus possessionibus quas tunc possidebat cum vobis tradita fuit, omni occasione et dilatione remota, eidem episcopo in pace dimittatis, et si quid exinde post datum judicium abstulistis cum integritate reddatis. Hoc autem nos sollicite volumus, precavere ut eundem episcopum qui cum maxima paupertate in causa hac diutius laboravit, super hoc de cetero nullatenus inquietare presumatis nec nos ulterius vobis scribere super hac causa cogatis. Datum Viterbi XVII kalendas septembris. (Id.). [Note : Nous n’hésitons pas à donner à cette charte la date de 1145, parce que Jean de La Grille prit possession du siége d’Alet en 1144 et que le pape Eugène III quitta Viterbe vers la fin de l’année suivante. — Une autre bulle du pape Alexandre III confirma cette sentence vers 1163. (D. Mor., I, 607. — Hauréau, Gal. Christ. Instr., 235)].

 

XVIII.
Donations au prieuré de Sougéal.
Vers 1156
: Ego Hugo, filius Ricardi, de timore judicii et mei recordatione peccati contremiscens et illud evangelicum qui non renonciaverit omnibus que possidet non potest meus esse discipulus mecum revolvens, tandem seculo renuntiare disposui et soli Deo qui servos suos immortalitate remunerat famulari devovi : cum igitur ad id consilii devenissem et sub dumno Roberto abbate apud Majus Monasterium habitum religionis induissem, dedi Deo et ecclesie Beati Martini Majoris Monasterii omne dominium meum de Gaudocheria, scilicet IV jugera terre et dimidium prati et unam domum et quemdam ortum ad Solum Gallum, concedentibus fratribus meis Hamelino, Evano, Gilleberto de Corba, Mathea uxore sua et Helia filio suo, et omnibus nepotibus meis, Ricardo Brittone et aliis. Huic mee concessioni interfuerunt Radulfus prior Majoris Monasterii, Gingomarus prior de Filgeriis, Rodbertus prior de Solo Gallo, Gilbertus prior de Conbornio, Gaufredus sacerdos de Solo Gallo, Simon famulus, Gaufredus de Gahart, Hugo Danielis, Gilbertus Primaut et plures alii. Hanc meam donationem concessit Radulfus de Filgeriis. — Sciant presentes et futuri monachi videlicet Majoris Monasterii quod Gasconius dedit Deo et ecclesie Majoris Monasterii apud Solum Gallum duo jugera terre juxta fontem Sancti Johannis, concedente filio suo Igerio. — Herbertus et Emgerbertus et Paulinus dederunt Deo et ecclesie Sancti Martini Majoris Monasterii terra quamdam que dicitur caput de Valle. (Id.).

 

XIX.
Arbitrage de l’archevêque de Tours au sujet des revenus des églises de Plouasne et de Taden.
1163
: Ego Joscius, Dei gratia Turonensis archiepiscopus, universis tam futuris quam presentibus notificare dignum duxi quod cujusdam contentionis que inter venerabilem fratrum nostrum Albertum Sancti Maclovii episcopum et dilectos fratres nostros monacos Majoris Monasterii, super ecclesiis Sancti Petri de Tadden et Sancti Brioci de Ploasno vertebatur, facta est compositio in hunc modum : in hoc enim pars utraque convenit quod de ecclesia de Tadden predicti Majoris Monasterii monachi omnes oblationes totius altaris permedium recipiant, et tam medietatem omnium decimarum ad ipsam ecclesiam pertinentium quam confessionum saeri temporis quadragesime ; super ecclesia vero de Ploasno statutum est et in boc hinc et inde consenserunt quod predicti monachi in Nativitate Domini usque ad octabas in Purificatione Beate Marie, in Pascha usque ad octobas in Purificatione Beate Marie, in Pascha usque ad octabas in Ascentione Domini, in Pentecosten usque ad octabas in festo Omnium Sanctorum, in die commemorationis defunctorum et in festis Sancte Marie Magdalene, Sancti Jacobi, Sancti Egidii, et Sancti Dionisii, similiter oblationes per medium recipiant ; in festo vero ipsius ecclesie illud quod de oblacionibus post procurationem clericorum qui ad festum convenerint residuum fuerit per medium inter monacos et capellanum dividatur. De decimis autem omnibus et confessionibus quadragesime similiter monachis medietas assignetur. De sponsalibus vero similiter est statutum quod nummos a sponso et sponsa oblatos et eos qui super librum positi fuerint capellanus absque parte monacorum accipiat. Oblaciones vero eorum qui sponsum et sponsam comitantur inter monacos et capellanum per medium dividantur. In utraque vero predictarum ecclesiarum monachi capellanos eligent quos pro suscipienda animarum cura episcopo Sancti Maclovii presentabunt, qui etiam facta presentatione de conservandis temporalibus monachis fidelitatem exibebunt. Et ne hec nostre assertionis pagina per succedentia tempora aliqua refragatione possit adnullari, tam ego quam predictus Sancti Maclovii Albertus episcopus scriptum presens sigillorum nostrorum auctoritate muniri precipimus. Actum est anno Incarnationis Dominice M° C° LX° III°, in presencia nostra apud Vernonium, presente et confirmante predicto Alberto Sancti Maclovii episcopo, favente et archidiacono suo Gaufredo, et canonicis suis Simone et Villelmo, duobusque templariis Alfredo et Villelmo, affuerunt etiam et Robertus abbas Majoris Monasterii, Radulfus prior, Elias sacrista, Stephanus Bajulus, David notarius, Odo prior Dinanni ; et de famulis eorum, Roscinoldus abbatis camerarius, Simon prioris magni famulus, Albertus Anglus, Landricus, Lambertus Torche, Gaufredus Rossel, Garinus Gibliel, Gaufredus Nannetensis, et alii multi quos enumerare longum est [Note : D. Morice a publié une partie de cette charte (I , 647)]. (Id.).

 

XX.
Charte relative aux manoirs d’Angleterre et au prieuré de Dinan.
1177
: Approbate consuetudinis est rerum seriem gestarum obsequio litterarum usque ad seros transmittere successores. Quam prisce traditionis consuetudinem et nostre etati per maxime necessariam, ego Oliverius de Dinanno pro posse sequi cupiens, universis qui hoc lecturi sunt notum fieri volo quia cum quosdam redditus fratrum Majoris Monasterii que vulgo maneria dicuntur et sunt in Anglia vocanturque Helpefort et Notuella que antecessores mei eis ante contulerant, ego et quidam mihi pertinentes per aliquot annos injuste detinuissemus, tandem ego considerans multitudinem peccatorum meorum et pro his debitam ultionem Dei pertimescens, quod suum antiquitus fuerat eis reddere deliberavi et, presente domino Henrico rege Anglorum et concedente, integre reddidi, quos licet antea requisissem, ex tunc tamen instancius requirere cepi, ut apud Dinannum in ecclesia quam eis antecessores mei contulerant conventum constituerent : sed quia ecclesia nondum perfecta erat et domos conventui oportunas instaurari oportebat, de conventu ita cum eis deliberavi et composui ut de redditibus illis quos me eis reddidisse professus sum ecclesia prius perficiatur quod infra triennium fieri debet. Interim tamen octo monachi ibi erunt, quatuor scilicet sacerdotes et ego quintus et duo apud Gigum (Jugon) commanentes, et unus apud Sanctum Postenum (St-Pôtan) consistens, hii octo nominati monachi erunt semper de conventu : predictas enim domos abbas Majoris Monasterii, tunc P. nomine, subesse et obedire priori de Dinanno pro amore nostro in posterum constituit. Hoc licet ego Oliverius presentibus quibusdam prius deliberaverim, tamen hac de causa proprie Majus Monasterium adiens in capitulo illorum ipsa die Nativitatis Domini consistens quibusdam amicis meis presentibus plenius confirmavi, in quo capitulo ad augmentacionem predicte domus de Dinanno propter amorem Beati Martini hoc mihi specialiter proprio dono super addere placuit, vineam scilicet de Alodiis, et pratum de Stanno de Haia, et singulis diebus duas summas de bosco meo mortuo de parco scilicet meo ad usus monachorum. Quod cum eis gratanter concessissem, considerans eorum bonum propositum et erga me miram benevolentiam, totum me eis contuli et reddidi, vovens et concedens nunquam me alibi nisi vel in predicta de Dinanno ecclesia vel apud Majus Monasterium me moriturum, si Deo placuerit vel monachandum. Ipsi autem mihi petenti benigne concesserunt ut sive huc seu apud ipsos moriar, tanquam frater illorun et monachus existam et beneficium cuilibet monacho professo debitum in quoquo modo decedam, integre restituatur : hec ut rata permaneant litteras exinde fieri precepi ex quibus unas mihi retinens, sigillo abbatis muniri feci, quas vero eis reliqui, sigillo meo me percipiente munite sunt et testes appositi, Haimo presbiter de Gabart, Robertus de Corsot clericus, Guigoenus de Firmitate, Effille de Charreguel, Guillelmus de Henaut, Robertus filius Rabelli, Gaufredus rex, Alanus, Fulco. (Id.). [Note : Du Paz a donné cette charte tronquée, et l’a attribuée à Olivier Ier de Dinan, qui, selon lui, aurait fondé le prieuré de St-Malo, en 1066. Pour faire remonter cet acte si haut, le R. Dominicain a fait disparaître de cette charte le nom de Henri II d’Angleterre et de Pierre Ier, abbé de Marmoutiers ; ce dernier prit le gouvernement de la célèbre abbaye en 1176, et mourut moins d’un an après. L’un de nous a établi aux Mélanges hist. et arch., 3e cah., p. 11 , que cet Olivier de Dinan devait être le fils puîné de Olivier II, sire de Dinan, et le chef de la branche anglaise de cette maison].

 

XXI.
Au sujet de St-Malo-de-l’Ile.
1178
: Ego Albertus, Dei permissione Sancti Maclovii episcopus, presentibus et futuris notificare curavi quod cum ordinatum esset in renuntiatione querele quam contra nos habuerant monachi Majoris Monasterii super cathedrali ecclesia Sancti Maclovii de Insula, ut scripta que de ipsa ecclesia habebant nobis reddent multa inventa sunt penes eosdem fratres quedam scripta tam romanorum pontificum quam predecessorum nostrorum in quibus et de illa ecclesia et de aliis ecclesiis mentio habebatur. Statutum est igitur in ter nos ut predicti fratres scripta sua quo ad alias possessiones retinerent. Eadem scripta quo ad causam memorate ecclesie Sancti Maclovii de Insula penitus refutarent, ita quod non liceat eis ullis unquam temporibus contra nos et successores nostros et contra canonicos ejusdem ecclesie scriptis illis uti, nec in subsidium suum pro querella illa in causam ullam proferre, ita ut ad omnia alia prout ad causam Sancti Maclovii de Insula scriptis ipsis libere possint uti. Et ut ratum et firnum maneat in perpetuum quod inter nos definitum est sigilli nostri munimine roboravimus ad memoriam posterorum. (Id.).

 

XXII.
Confirmation du don de l’église St-Malo de Dinan.
1178
: Ego Albertus, Dei gracia Macloviensis episcopus, dono et concedo Her, abbati Majoris Monasterii et ipsi monasterio ecclesiam Sancti Maclovii de Dinanno cum omnibus pertinentiis suis salvo in omnibus jure episcopali. Ea autem vacante ipsi eligent capellanum suum et propetitum presentabunt nobis. Testes hujus rei sunt hii Gaufridus archidiaconus noster, Radulfus archidiaconus, Sylvester decanus de Podroit, Petrus decanus de Carentor, Stephanus, Herveus canonici nostri, Petrus presbiter de Miniaco, Herveus presbiter de Trinitate, Herveus presbiter de Mobon, et alii multi. (Id.).

 

XXIII.
La possession des manoirs d’Angleterre est assurée au prieuré.
1182
: Oliverius de Dinanno, Oliverii filius, concedit monachis Sancti Martini Majoris Monasterii quasdam terras in Anglia, Nothoellam scilicet de Helpefort. Testibus Alano filio Brient, Ruellono Gobione, et Guegono Gobione, Gaufrido Rege, armigeris. Data est carta monachis XVI kal. julii, tempore dissensionis regis Anglie Henrici et filii sui Henrici [Note : On se souvient que Henri au Court-Martel, fils de Henri II d’Angleterre, mourut en 1183]. (M. — D. Mor., I, 691).

 

XXIV.
Confirmation de la charte n° XX par Albert, évêque de St-Malo.
1184
: Ego Albertus, Dei gracia Sancti Maclovii episcopus, tam presentibus quam futuris notificare curavi quod Gaufredus, filius Oliverii de Dinanno, Deo et ecclesie Sancti Maclovii de Dinanno coram nobis concessit elemosinam quam pater illius eidem ecclesie per se dederat monachando, et calumpniam quam exinde diutius fecerat in manu nostra deposuit ; testibus B. priore Sancti Maclovii, et Eudone filio Morelli, et Jos. et Johanne et Rivollono et Gaufrido et Stefano canonicis. — De monachis Willelmo quoque priore Sancti Maclovii Dinanni, Her. priore Becherel — De laicis Radulfo Orel, Gaufrido filio Willelmi, Pagano de Tresent, Gaufrido filio Roberti monachi et Petro clerico de Insula cum pluribus aliis tam clericis quam laicis. (Du Paz, 119).

 

XXV.
1222
: Alain de Beaufort, sire de Dinan, et sa femme Havis, cèdent au prieur et aux moines de St-Malo tout ce qu’ils pourront cueillir de dîmes sur les champs et les vignes de Taden, librement et sans droits. Il défend aux colons de rien emporter « à l’hostel » de leurs récoltes et de leurs vendanges, avant que les moines aient passé ; il promet de protéger ceux-ci contre les violences de tout chevalier ou autre. Scellé par l’évêque de St-Malo. (D. Mor., I, 848).

 

XXVI.
Acte relatif aux dîmes de Corseul.
1226
: Omnibus, etc. Rollandus de Dinan, salutem in Domino. Noverint tam presentes quam futuri quod Juhel, clericus meus, coram me quitavit in perpetuum priorem domus Sancti Maclovii de Dinan, Robertum Hamelin nomine videlicet, et ipsam domum de quadam pactione quam fecerat ex ea Villelmus Hamelinus, frater predieti Roberti, ut dicebat ipse Jubel de decima de Corsout que est priori et monachis Sancti Maclovii de Dinan ; et de quitacione ista dedit me ipsum sepedictus Juh. plegium et custodem firmiter tenenda. Et ut hoc ratum et stabile permaneat, ego Rollandus de Dinan ad majorem rei firmitudinem dedi litteras meas predicto priori in testimonium et munimen. Actum est hoc anno Domini M° CC° vicessimo sexto [Note : Sceau représentant Rolland à cheval : sur l’écu, ses armes (quatre fusées en face et cinq tourteaux). Contre-sceau aux mêmes armes. — Cette charte rectifie encore une erreur de Du Paz dans la généalogie de la maison de Dinan]. (Bl.-Mant., XXXIX, 132).

 

XXVII.
L’évêque de Rennes permet de supprimer le prieuré de Sougéal.
1249
: Johannes, Dei gracia Redonensis episcopus, omnibus presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noveritis quod nos attendentes fervorem religionis et caritatis opera que in Majori Monasterio Turonensi fiunt, ubi viri religiosi Deo et Beato Martino jugiter familiantur, et eorum necessitatibus et gravaminibus pio compatientes affectu, domum suam de Soial nostre diocesis cum omnibus pertinentiis suis in qua ab antiquo sicut intelliximus solus monachus solebat habitare, cum in Lateranensi concilio fuerit statutum ut monachi solitarii debeant admoveri, concessimus in ipsorum usibus propriis convertendam et in perpetuum habendam salvo jure episcopali in aliis hactenus consueto. In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras abbati et conventui ejusdem loci dedimus sigilli nostri munimine roboratas. Actum et sigillatum Turonis, anno Domini Incarnationis millesimo ducentesimo quadragesimo nono, mense octobris [Note : C’est sans doute de cette charte, relative à Soial, que parle le continuateur du Gallia, XIV, 754 : seulement, le nom du prieuré n’est pas correctement écrit, et il donne pour date décembre au lieu d’octobre]. (Arch. des Côtes-du-Nord).

 

XXVIII.
Accord avec Guy, sire de Plancoët, au sujet des dîmes de St-Pôtan.
1252
: Universis presentes litteras inspecturis vel audituris, senescallus et baillivus nobilis domine comitisse de Marchia in Penteuria, salutem in Domino. Cum Guido de Argenton decimas in parochia de Sancto Postano ad prioratum Sancti Maclovii de Dinanno pertinentes auctoritate propria occupasset in augusto nuper preterito, tandem interpriorem dicti prioratus et ipsum Guidonem amicabilis compositio intercessit in hunc modum : quod dictus Guido et ejus successores tenentur easdem decimas dicto prioratui dimittere pacifice et quiete in perpetuum et occasione quacunque possessionem earum decimarum sesire vel priori Sancti Maclovii de Dinanno, vel collectoribus suis impedire non potuerunt vel per se vel per alios nec aliquatenus perturbabunt : et sic dictus prior quittavit eidem G. quicquid ceperat de illa decima anno Domini millesimo ducentosimo quinquagesimo secundo in augusto, tali modo quod si predictus Guido vel sui de cetero easdem decimas forciaverint vel perturbaverint quoquo modo, idem Guido et sui ad reddendum dicto priori quicquid levaverunt de arreragio vel in futurum levaverint tenebuntur reddere dicto priori ad probationem suam sine lite ; hoc addito quod dictus Guido voluit et concessit coram nobis quod si contra formam predicte compositionis ipse vel sui venire presumpserint, senescallus de Lambalia quicunque fuerint de bonis ejusdem Guidonis vel successorum suorum tantum possit capere unde de abbatis et dampnis per ipsum Guidonem et suos factis vel faciendis dicto priori satisfiat competenter ; et de hoc tenendo idem Guido dedit nos tanquam curiam in fidejussorem dicto priori et custodem. Ego vero dictus Guido ad majorem roboris firmitatem de premissis fideliter observandis a me et meis presentibus litteris sigillum meum apposui in testimonium et munimen. Actum anno Domini M° CC° L° secundo. (Id.).

 

XXIX.
Bail à ferme des manoirs situés en Angleterre.
1253
: Anno regni regis Henrici, filii regis Johannis, tricesimo sexto, in festo Sancti Johannis Baptiste, convenit inter Willelmum, priorem de Dynannum, et ejusdem loci monacos, ex una parte ; et Johannem de Chewelestonio, et Ricardum supra Boscum, ex altera, quod predictus prior et monachi tradiderunt predictis J. et R. totum manerium suum de Herpefordium et de Notwylla, cum omnibus eorum pertinenciis, ad firmam, a predicto terminio usque ad completorium novem annorum sequencium ; scilicet a festo Sancti Michaelis proximo sequentis, dictis annis plene computatis, pro XXIIII marcis annuis, ad duos anni terminos inde reddendis, scilicet ad festum Sancti Michaelis, et ad Pascham, equis porcionibus ; et mittet dictus prior pro reditu suo terminis statutis ; et si contingeret dictos firmarios dictam pecuniam terminis statutis non solvere dicto priori, vel ejus certo nuncio litteras suas defferenti, pro transgressione cujuslibet quindene dabunt dicto priori, vel ejus successori, dimidium marce, et nuncium dicti prioris exibebunt usque ad diem solucionis dicto nuncio facte, dicta solucione semper coram quatuor vel quinque legalibus viris facienda. Tenentur eciam dicti firmarii domos de Herpefort sumptibus dicti prioris sustentare et in dictis XXIIII marcis computabunt duas marcas pro dominio de Notwilla quas recipiet nuncius dicti prioris de Willelmo Mariner, qui dictum dominium tenet ad firmam cujus convencio in dicta firma solvabitur. Si autem contingat dictos firmarios, vel eorum alterum, infra dictum terminum mori, poterunt residuum dicti termini cuicunque voluerint assignare dum modo sit utile dicto priori vel ejus successori ; et memorandum quod dicti firmarii receperunt reditum termini Sancti Johannis in recompensacionem firme, quem redditum dictus prior, vel ejus successor, recipient in novo anno. Et sciendum quod dictus prior recepit per manibus a predictis firmariis XXIIII marcas, scilicet reditus tocius anni, et recipient duas marcas in diminucionem de Willelmo Mariner in primo anno ; et idem firmarii habebunt Hoybottum et Husbottum de Bosco. Tenetur eciam dictus prior, vel ejus successor, seccam facere ad hunder per se vel per attornatum suum, et in fine termini recipiet dictus prior, vel ejus successor, maneria sua sine contradicione ; et predictus prior et monachi vel ejus successores warantizabunt dictis firmariis et eorum heredibus, et assignatis, dicta maneria cum omnibus eorum pertinenciis contra omnes mortales usque ad finem dicti termini ; et si contingat dictos firmarios aliquid dampnum incurrere per defectum warantizacionis dicti prioris, vel ejus successorum, eisdem in solutione firme computabitur ; et exibebunt dicti firmarii dictum priorem vel aliquem ex parte sua venientem ad visitandum per duas dies et tres noctes singulis annis, si mittere voluerint semel in anno et modeste tractabunt homines maneriorum. Et ut hec convencio robur optineat firmitatis, utraque pars presens scriptum mutua sigillorum apposicione roboravit, hiis testibus : Ricardus persona de Thurwytonio, Gilbertius de Lafordio, Robertus de Acerstonio, Johannes de La Rowe, Jobannes de Manuestonio, Deodatus de Sando et aliis. (Id.).

 

XXX.
Accord avec l’abbaye de Beaulieu pour les églises de Corseul et de St-Maudez.
1253
: Universis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis vel audituris, G., Dei gracia Macloviensis episcopus, salutem in Domino. Cum jamdudum mota fuerit controversia inter religiosos viros abbatem et conventum Belli Loci, Macloviensis dyocesis, ex una parte, et priorem Sancti Maclovii de Dinanno, ex altera, super annua pensione viginti librarum quam dictus prior, nomine prioratus predicti, cum abbate et conventu Belli Loci percipere per longa tempora consuevit ; dicto priore petente alteram partem teneri sibi perpetuo ad prestandam et solvendam predictam pensionem. Tandem dicti abbas et conventus Belli Loci, et prior prioratus supradicti, de speciali mandato abbatis et conventus Majoris Monasterii, litteris super hoc nobis exhibitis, compromiserunt in nos unanimi voluntate, promittentes dictum, seu ordinacionem nostram super eadem controversia plene et absque contradictione qualibet firmiter observare : ad hoc se invicem obligantes ad penam centum librarum usualis monete solvendam parti ordinacionem nostram servanti a parte altera que ordinacioni nostre super hoc faciende aliquatenus duxerit resistendum. Nos vero consideratis cause meritis pro utraque parte litem volentes amputare ut quiete partibus oportunam preparemus de controversia predicta equitate suadentes ordinandum duximus in hunc modum : quod abbas et conventus Belli Loci qui in prestacione dicte pensionis dicebant se gravatos de cetero in perpetuum teneantur prestare et solvere priori Sancti Maclovii predicto qui pro tempore fuerit quindecim libras usualis monete annue pensionis, annis singulis, pacifice et quiete scilicet centum solidos in crastino Nativitatis Beati Johannis Baptiste, et centum solidos in octabas festivitatis Sancti Michalis in Monte Tuba. Et occasione quacunque biidem abbas et conventus Belli Loci a prestacione ejusdem annue pensionis quindecim librarum eximi non poterunt nec remissione super hoc aliquam de cetero quocumque juris seu privilegii beneficio impetrare ; et si solucione ejusdem pensionis dicti abbas et conventus Belli Loci quocumque termino cessaverint ad penam XL solidorum usualium dicto priori pro interesse suo tenebuntur. Expense vero littis hinc et inde per ordinacionem nostram sunt remisse. Ordinavimus eciam quod abbas et conventus Majoris Monasterii, seu prior Sancti Maclovii de Dinanno qui pro tempore fuerit de cetero servata ordinacione premissa abbatem et conventum Belli Loci super antiqua pensione viginti librarum predictum vel super illa quam dicti abbas et conventus Belli Loci in proventibus altarium ecclesiarum de Corsout et Sancti Maudeti, tempore hujus composicionis possidebant racione quorum proventuum dicta pensio viginti librarum deberi dicebatur non poterunt nec debebunt aliquatenus molestare. Ut autem hec ordinacio nostra rata et inconcussa permaneat in futurum, statuimus ordinando ut abbas et conventus Majoris Monasterii dicto priore Sancti Maclovii procurante, et abbas et conventus Belli Loci dictam ordinacionem ratificando presentibus litteris sigilla sua cum nostro apponant in testimonium et munimen : hanc autem ordinacionem fecimus partibus presentibus coram nobis in Boheria, et ordinacioni nostre eisdem exposite consencientibus die sabbati in feriatis Pasche anno Domini M° CC° L° tercio. (Id.).

 

XXXI.
Nouveau bail des manoirs anglais.
[Note : Cette charte et celle qui porte le n° 29 ne sont pas sans intérêt pour l’histoire de l’agriculture en Angleterre].
1255
: Hec est conventio facta anno regni regis Henrici, filii regis Johannis, tricesimo octavo, in festo Sancti Michaelis, inter priorem et monachos Sancti Maclovii de Dynanno, et magistrum Reginaldum de Thoriz, archidiaconum Exonensem ; videlicet quod predicti prior et monachi tradiderunt dicto archidiacono totas terras suas de Erpeford et de Notewilla, cum omnibus commodatibus seu pertinenciis, ad dictas terras spectantibus, sine aliquo retenemento eis quocumque nomme censeali, ad firmam, usque ad terminum viginti annorum proxime sequencium plenarie completorum, cum pratis et omnibus fructibus ultimi anni, pro viginti marcis annuatim, in Nativitate Sancti Johannis Baptiste, vel infra duos menses sequentes, maris tempestate et temporis intemperie dicto archidiacono nocituris, per manus prioris de Ocretonio, vel alterius certi nuncii, apud Sanctum Michaelum de periculo maris, eisdem solvendis ; periculo maris siquidem nuntio, dictos denarios deferenti evenerit, dictis priori de Dinanno et monachis cedente. Si autem quid ...... de predicto archidiacono ante finem prenominatorum viginti annorum contigerit, licebit eidem dictam firmam usque ad exitum ejusdem firme plenarium cuicumque fideli et ydonee persone ecclesiastice, eisdem condicionibus quibus eandem tenet legare vel assignare. Si vero contingat dictum archidiaconum vel ejus assignatum in solucionem premissa suo termino cessare, licebit dictis priori et monachis, vel ei quem per litteras suas patentes ad hoc assignare voluerint, dictas terras ingredi et possidere, donec tam de arreragiis quam de dampnis occasione solucionis suo termino non facte factis vel habitis eisdem plenarie fuerit satisfactum. Hoc observato quod si dictus prior per se vel per alium ob predictum defectum ad partes illas venerit, dictus archidiaconus expensas suas racionabiles resarciet ; litteras autem archidiaconus vel ejus assignatus dictam firmam infra predictos viginti annos, pro beneplacito suo poterit dimittere denunciacione convenienti prenominati priori et monachis facta, dum tamen de tempore quo firmam retinuit eisdem competenter fuerit satisfactum. Licebit eciam eidem archidiacono dictas terras, condicionibus premissis, termino viginti annorum fluxo, quam diu vixerit vel sibi expedire viderit retinere ; preterea licebit dicto archidiacono quandocunque et qualitercumque voluerit et expedire viderit, tam de bosco quam de alneto ad prata seu culturas assartum facere. Si vero, firma dicti archidiaconi durante, per papam vel per regem, seu alium quemcunque superiorem cui jure racionabili resisti non possit, fiat tallagium, quod archidiaconus predictus vel ejus assignatus per districtionem solverit, dictis priori et monachis computabitur in solutum. Tenetur eciam dictus archidiaconus domos dictorum maneriorum suis sumptibus sustinere et quandocunque dictam firmam dimiserit in statu quo receperat vel meliori easdem eisdem reddere. Cui archidiacono, racione premisse firme, servos [Note : Nous avons vu que depuis longtemps il n’existait plus de serfs de ce côté de la Manche] masculos seu aliquam particulam dictarum terrarum nullatenus licet alienare. Tenentur autem predicti prior et monachi dictas terras cum omnibus pertinenciis suis, dicto archidiacono vel ejus assignato, contra omnes homines warantizare ; ita quod si dictus archidiaconus vel ejus assignatus super terris vel serviciis, occasione memorate firme, coram quocunque judice ecclesiastico aut seculari implacitetur, sumptibus eorum racionabilibus placitum defendat et eorum sumptibus placiti qualitatem quam cito poterit eisdem denunciet. Tenetur itaque dictus archidiaconus seu ejus assignatus ad hundred de Waddelegham debitam et consuetam seccam, quandiu dictam firmam tenuerit, per se vel per alium facere et homines dictarum terrarum tantum racio suadeat defendere. Hanc autem convencionem fideliter sine fraude et dolo prout in ista eadem scriptura continetur tenendam prenominati omnes sacramento corporabiliter prestito se astrinxerunt, et ad evidenciorem hujus rei securitatem partibus cyrographatis predicti sua signa mutuo apposuerunt, hiis testibus : Radulfo de Weletonio, tunc vicecomite Devoniensi ; Pego, filio Mathei ; Johanne de Hydonio ; Wadone Ruffo ; Johanne de Legham ; Tholomeo de Ocitonio ; Wagone Le Poer ; Johanne Theobaldo ; Roberto de Siccavila ; Ottone, rectore ecclesie de Thorvertonio ; magistro Johanne Wygone ; Johanne de Ponte Tapillo, et aliis. (Id.).

 

XXXII.
Le vicomte de Poudouvre renonce à tout droit de vinage sur le fief de St-Suliac.
[Note : Nous rétablissons exactement, d’après l’acte lui-même, appartenant aux archives des Côtes-du-Nord, cette pièce prise par les Bénédictins sur une copie quelque peu fautive de Marmoutiers].
1356 : A toz cels qui ces lettres verront et orront, Raoul, visconte de Poudoure, e Felippe, sa femme, salu en Nostre Seignor. Sachent toz que comme nos demandisson et queisson daveir vinage el fieu as moines de Seint Mallou de Dinan lequel fieu siet en la paroisse de Seint Selya e nos aion enquis par la leial savance del pais que nos ni devon pas aveir vinage en icel fieu as moines devant diz par nule reson, por ce nos quiton a icels moines e a lor hommes dicel fieu icel vinage, e avon jure nos dous de nos bones volontez por nos et por nos heirs que james en icel fieu devant dit ne querron ne ne demanderon vinage ne a cels que tendront icel fieu devant dit. En garant e en testemoine de ceste chose, ge Raoul, visconte devant dit, en donai ces presentes lettres scellees en mon seel, et ge Felippe, devant dite femme dicelui Raoul, visconte, porce que ge navoie propre seel, a ma proiere e a ma requeste fis seeler ces presentes lettres el seel a homme honorable e discret, Pierres, arcediacre de Seint Mallou en icel tenps. Ce fut done en lan de grace M° CC° L° VI°, el meis de gienvier. (Arch. des Côtes-du-Nord).

 

XXXIII.
Accord avec Olivier de Dinan an sujet des manoirs anglais.
1259
: Universis presentes litteras inspecturis, frater Michael, prioratus Sancti Martini in Valle Carnotensi, et frater Johannes prioratus de Cavento priores, Richardus de Bretona miles, et Thomas de Graham domini pape subdiaconus, salutem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra quod cum inter reverendum in Christo patrem, fratrem Stephanum, Dei gracia abbatem, et religiosos viros fratres capituli Majoris Monasterii Turonensis, ex una parte, et nobilem virum dominum Oliverium de Dinanno, militem, ex altera, super maneriis de Notewella et de Herpeford, sitis in comitatu Devenensi ; que dictus nobilis ad se dicebat jure hereditario pertinere debere ; queque prefati abbas et fratres e contrario dicebant ad se et ad prioratum suum de Dinanno pleno jure spectare, et accionem competere ad eadem maneria repetenda, graves essent discordie succitate; dicte partes volentes pocius super hujusmodi discordiis viam pacis ingredi et persequi, quam laqueis jurgiorum invalvi, in nos tam super omnibus hujusmodi discordiis quam ecciam super maneriis predictis, unanimiter et concorditer conpromiserunt, ac litteras patentes formam compromissi continentes sigillorum suorum munimine roborarunt. Nos vero recepto in nos onere hujusmodi compromissi, sufficienti deliberacione perhabita, ac ipsius negocii qualitate et utriusque partis utilitate pensata, consideratis ecciam et ponderatis omnibus que hujusmodi negocii contingere poterant quoquomodo, presentibus partibus super dictis et arbitrium nostrum ordinacionem, difinicionem, laudum, seu simplex dictum nostrum proferri cum instancia petentibus ; Altisimi nomine invocato, arbitramus, ordinamus, diffinimus, laudamus et simpliciter dicimus quod dicta maneria de Notewella et de Herpefordum, cum omnibus juribus et pertinenciis suis, prefato nobili suisque heredibus vel eciam assignatis in perpetuum remaneant libere et quiete, absque omni contradictione, inquietacione, seu inpeticione abbatis et fratrum predictorum ; ac omne jus, si quod dicti abbas et fratres habeant vel habebant, seu quoquo modo habere poterant, in maneriis supradictis, in predictum nobilem suosque heredes et assignates, virtute presentis arbitrii nostri, ordinacionis, diffinicionis, laudi et simplicis dicti nostri totaliter tranferatur ; adjicientes arbitrando, ordinando, diffiniendo, laudendo et ecciam simpliciter dicendo, quod dicti abbas et fratres de predictis maneriis vel eorum pertinenciis, seu ecciam circa eorum acquisicionem, defensionem et garantizacionem ex nunc in posterum se nullatenus intromitant ; sed pocius in hiis omnibus remaneant erga dictum militem et heredes suos quieti, liberi et indempnes. Instrumenta ecciam, si que habent abbas et fratres predicti, que maneria predicta aliquo modo contingunt, infra triduum prefato nobili restituantur ; et si postmodum aliqua reperiantur instrumenta tangencia maneria supradicta que presenti facto nostro possent aliqualiter obviare, omnino careant robore firmitatis. Ac presens factum nostrum maneat perpetua firmitate subnixum ; ceterum quia per genitores dicti militis dicebantur dicta maneria dicto prioratui de Dinanno in puram et perpetuam elemosinam contulisse, ac tam abbas et fratres predicti quam priores de Dinanno, qui fuerunt pro tempore, hac occasione graves expensas subiisse noscuntur, ut in hac parte ab omni lite mota et movenda inter partes predictas in posterum penitus discedatur, arbitrium ordinamus, diffinimus, laudamus et simpliciter dicimus, quod prefatus nobilis de bonis sibi a Deo collatis det, muneret, et tradat memoratis abbati et fratribus ducentas et quinquaginta libras bonorum, novorum et legalium sterlingorum, infra mensema die date presentis computandum, de quibus alique possessiones utiles dicto prioratui de Dinanno valeant comparari. Volumus ecciam et diffinimus quod presens nostra prolacio, pronunciacio, ordinacio, diffinicio, arbitrium seu laudum nostrum, seu simplex dictum eomodo valeat quo plus possit valere de jure sive per modum arbitrii seu ordinacionis, sive diffinicionis, laudi, seu simpliciter dicti ; ita quod omnis materia litium super hiis in posterum sopiatur : huic autem arbitrio, ordinacioni, diffinicioni, laudo vel simplici dicto nostro dicte partes presentes consensum prebuerunt expressum, et quiquid in dicto nostro, arbitr., ord., diff., laudo et simplici dicto superius continetur, in qualibet parte sui acceptarunt, omologarunt, ac ecciam approbarunt. In quorum omnium testimonium presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Actum et datum apud Majus Monasterium, die sabbati proxima post festum Translacionis Beati Martini, anno Domini M° L° nono (sic), pour M° CC° L° nono. (Arch. des Côtes-du-Nord).

 

XXXIV.
Lettre au sujet de la vente des manoirs anglais.
1268
: Nobili viro domino Oliverio de Dynanno, militi, frater Stephanus, permissione divina Majoris Monasterii Turonensis minister humilis, salutem et oraciones in Christo devotas : super hiis que nobis per vestras litteras intimastis et aliis que dilectus nobis in Christo magister Thomas de Graham, clericus et procurator noster in Anglia, nobis ex parte vestra expossuit competenter, eidem magistro nostram nostrique conventus totaliter expressimus voluntatem vobis fideliter exponendam, vos rogamus quatinus super hiis que vobis ex parte nostra exponet redentes eidem circa proximam pascham per vestrum proprium nuncium ac eciam per vestras patentes litteras voluntatem vestram super easdem nobis distincte et aperte significare curetis, valete. Datum apud Majus Monasterium, in festo Beati Martini hyemalis, anno Domini M° CC° LX° octavo. (Ibid.).

 

XXXV.
Réponse d’Olivier de Dinan.
1268
: Venerabili in Christo patri Domino, sancta Dei gracia abbati Majoris Monasterii Turonensis, suus devotus Oliverius de Dinanno, miles, salutem in Domino. Litteras vestras per manus discreti viri magistri Thome de Graham, procuratoris vestri in Anglia, in hec verba suscepi [Note : Ici est intercalée la lettre précédente]. Idem vero magister Thomas voluntatem vestram mihi expressit hoc modo : videlicet quod vos conspicientes maneria vestra in Anglia, scilicet Notewellam et Herpefordum que ad prioratum vestrum de Dinanno immediate spectant, adeo fore remota quod modicum fructum reportatis ; exinde ponderantes etiam quod vos in partibus Britannie possessiones utiliores ad opus prioratus predicti poteritis emere de ducentis et quinquaginta libris sterlingorum quas vobis per dominum magistrum Thomam optuli pro dictis maneriis nomine emptionis. Vultis et unanimiter consensitis quod solutis vobis prius ducentis et quinquaginta libris bonorum novorum et legalium sterlingorum apud Bononiam supra mare, quamcito optinere potero licenciam ingrediendi dicta maneria a domino Johanne Wyser, milite, qui dicta maneria nunc tenet ad firmam. Vos extunc quicquid juris possessionis, proprietatis et dominii habetis vel habere potestis in dictis maneriis et partem eorumdem in me totaliter transferetis et super hoc mihi debitis patentes litteras vestras prout melius poterunt ordinari. Hoc salvo quod vos non vultis arari vel teneri ad garanciam alicujus terre per vos vendite in Anglia vel vendende. Quare paternitati vestre significo quod licet pecunia petita sit difïicilis et non mediocriter ponderosa, ac modus adjectus difficilior videatur, qui tamen prefatus magister Thomas dictaru peccunie summam se ex parte mea asserit obtulisse, dicens eciam quod modus adjectus nullo modo mutari poterit in hac parte. Ego pio affectu donationes antecessorum meorum in pios usus factas cupiens pro viribus augeri pocius quam diminui, formam predictam in omni parte sui gratam acceptans, tenore presencium promitto quod infra quindecim dies post proximum festum Nativitatis Beati Johannes Baptiste ad vos apud Majus Monasterium dante Domino personaliter accedam de dicta pecunia satisfacturus ad plenum, et interim voluntatem prefati militis ingrediendi maneria predicta quamcito vobis de dicta pecunia satisfactum fuerit impetrabo si possum. Ita quod per Dei graciam negotium ipsum ad utilitatem et tranquillitatem utriusque nostrum precedet et finem capiet adoptatum. In cujus rei testimonium presentes litteras sigillo meo munitas per famulum dicti magistri Thome procuratoris vestri eo quod proprium non habeo ad presens paratum paternitati vestre transmitto patentes. Datum Oxonie, die martis proxima ante Purificationem Beate Marie Virginis, anno Domini M° CC° sexagesimo octavo. Presentibus domino Roberto de Ymere, milite, magistro Thoma de Dinanno, clerico, fratre meo, Rogero dicto Blundo, Adam, clerico predicti magistri, Thoma de Graham et aliis [Note : Cette charte a été inexactement et incomplètement donnée par D. Morice, I, 1014]. (Arch. des Côtes-du-Nord).

 

XXXVI.
Abandon des manoirs anglais à Olivier de Dinan.
1269
: Universis presentes litteras inspecturis fratres capituli Majoris Monasterii Turonensis, et frater Stephanus, permissione divina minister humilis eorumdem, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum inter nobilem virum dominum Oliverium de Dinanno, militem, ex una parte, et nos, exaltera, super maneriis de Notewella et de Herpeford sitis in comitatu Devonensi, que dictus nobilis ad se dicebat jure hereditario pertinere debere, queque nos e contrario dicebamus ad nos et ad prioratum nostrum de Dinanno pleno jure expectare, et actiones competere ad maneria predicta repetenda graves essent discordie suscitate, tandem de prudentium virorum consilio, tam nos quam dictus nobilis eligentes, pocius viam pacis prosequi quam laqueos jurgiorum juralium, super hujusmodi discordiis et eciam super eisdem maneriis, in religiosos viros fratrem Michaelem Sancti Martini in valle Carnotensi, et fratrem Johannem de Tavenco, priores, ac in dominum Richardum de Bretona, militem, et magistrum Thomam de Graham, domini pape subdiaconum, unanimiter et concorditer compromissimus, promittentes firmiter sub certa pena, juramento similiter interposito, quod quicquid predicti quatuor vel tres eorum super hiis arbitrandum, ordinandum, diffiniendum, laudandum vel simpliciter dicendum duxerint, inviolabiliter observabimus infuturum : facto quoque hujusmodi compromisso inscriptis redacto et a partibus sigillato predicti quatuor sufficienti deliberatione perhabita, ponderatis eciam omnibus que hujusmodi negocium tangere videbantur arbitrium, ordinacionem, diffinicionem, laudem vel simplex dictum suum concorditer protulerunt sub hac forma [Note : Cet arbitrage a pour résultat de laisser les deux manoirs à Olivier de Dinan, et de le condamner à payer à Marmoutiers 250 livres de bons, nouveaux et légaux sterlings]. (Arch. des Côtes-du-Nord).

 

XXXVII.
Emploi du prix de vente des manoirs anglais.
1273
: Universis, etc. Fratres capituli Majoris Monasterii Turonensis, et frater Stephanus, permissione divina minister humilis eorumdem, eternam in Domino salutem. Cum nos receperimus et habuerimus mille libras turonenses in pecunia numerata ex vendicione duorum maneriorum ad prioratum nostrum de Dinanno pertinencium, sitorum in Anglia in diocesi Lewcestrie (que Notoele et Herpefort vulgariter appellantur) in empciones reddituum ad opus dicti prioratus quatenus possumus convertendum. Et nos de eadem pecunia jam ....... viginti libras annui redditus ad opus nostri monasterii, volumus et concedimus quod prior noster de Dinanno qui nunc est, et successores ejus qui pro tempore fuerint in dicto prioratu, habeat et percipiat de cetero singulis annis viginti libras turonenses in festo Beati Martini estivali super proventibus et exitibus domus seu manerii nostri de Solo Gallo, Redonensis Dyocesis, quas ex nunc assignamus eidem in recompensacionem dictarum viginti librarum quas, ut dictum est, predicto nostro monasterio retinemus. Volumus eciam et concedimus quod ...... residuum dictarum mille librarum in empcionem reddituum integre convertatur : ex tunc dicta domus seu manerium de Solo Gallo cum omnibus suis pertinenciis redditibus, juribus et obvencionibus ad predictum prioratum de Dinagno cui ex tunc eamdem domum seu manerium cum predictis omnibus in recompensacionem ...... pertineat in perpetuum libere pacifice et quiete, salvis nobis et monasterio nostro et ballivis nostri monasterii debitis et eciam ........ In cujus rei testimonium prior dicti loci litteras presentes dedimus dicto priori dicti de Dinangno sigillis nostris sigillatas. Datum et actum in capitulo generali nostro, mense maii, die sabbati ante Ascensionem Domini, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo tercio. (Arch. des Côtes-du-Nord).

 

XXXVIII.
Le prieuré de Sougéal uni à St-Malo.
1276
: Universis presentes litteras inspecturis, fratres capituli Majoris Monasterii Turonis, et frater Stephanus, permissione divina minister humilis eorumdem, eternam in Domino salutem. Cum nos ex vendicione duorum maneriorum ad prioratum nostrum de Dynanno pertinenciam, sitorum in Anglia, in dyocesim Lewcestrie que Notoele et Herpefort vulgaliter appellantur, recepimus et habuimus mille libras Turonensium in pecunia numerata in empciones reddituum ad opus dicti prioratus quamcicius possemus commode convertendas ; et nos de dictis mille libris emerimus, et habeamus ad opus nostri monasterii certos redditus magis utiles, et propinquos ipsi monasterio nostro quam prioratui predicto ; nos pensata utilitate tam ipsius monasterii quam prioratus predicti, domum nostram seu manerium de Solo Gallo, Redonensis diocesis, cum omnibus suis pertinenciis, redditibus, juribus, et obvencionibus annectimus et assignamus dicto prioratui de Dynanno in perpetuum libere et quiete ; volentes et concedentes quod prior noster dicti prioratus de Dynanno, qui nunc est et successores sui qui pro tempore fuerint in prioratu predicto de cetera in perpetuum habeant et possideant dictum manerium de Solo Gallo cum omnibus suis pertinenciis, redditibus, juribus et obvencionibus, videlicet in recompensacionem et exscambium dictorum reddituum de dictis mille libris ad opus nostri monasterii emptorum et acquisitorum, salvis nobis et monasterio nostro et baillivis monasterii nostri redevenciis debitis et hactenus consuetis. In cujus rei testimonium et munimen dedimus et concessimus priori nostro de Dynanno presentes litteras sigillis nostris sigillatas. Datum et actum in capitulo nostro, mense maio, anno Domini millesimo CC° LXX° sexto. (Id.).

 

XXXIX.
Donation de dîmes par Alain de Beaufort.
1282
: Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Alanus de Bello Forti, dominus Dinanni, perpetuam in Domino salutem. Universitati vestre notum volo fieri quod ego et Havis uxor mea, pro salute animarum nostrarum et predecessorum nostrorum, concessimus priori Sancti Maclovii de Dinanno et monachis ibidem Deo servientibus quod de cetero possint colligere per totam parrochiam de Taden decimam per campos et vineas libere et sine contradictione. Et quod non liceat cultoribus terrarum et vinearum fructus deportare ad hospicia quoadusque monachi perceperint decimam. Et si contingeret quod aliqui, sive miles sive alius, presumeret dictos monachos super dictis decimis molestare, ego fide corporali teneor garantizare et defensare, et hoc etiam promisi pro successoribus meis. Et ut hoc perpetue firmitatis robur obtineat, dominus R. Macloviensis episcopus precibus meis ad hoc inductus huic cartule sigillum suum apposuit, et ego eandem meo sigillo roboravi. Actum est hoc anno gracie millesimo CC° XX° secundo [Note : Nous avons établi ailleurs que le rédacteur de cette charte avait oublié XX à la date]. (Arch. des Côtes-du-Nord).

 

XL.
Répression d’usurpations commises par Henri d’Avaugour.
1306
: Visa inquesta per baillivum Turonensem curie nostre tradita et facta ad instanciam abbatis et conventus Majoris Monasterii Turonensis, et eorum prioris Sancti Maclovii de Dinanno, contra Henricum d’Avaugor, domicellum, racione amocionis quarumdam crucum que erant super quibusdam domibus sitis apud Dinannum, per quemdam commisarium seu servientem nostrum facte, et hominum manencium in dictis domibus : quia non invenitur quod dictus Henricus in ea fuerit vocatus, dicta inquesta, quantum ad ipsum, fuit totaliter annulata ; procedetur tamen adhuc in predictis, secundum formam quarumdem aliarum literarum nostrarum, quas baillivo Turonensi mittimus ad predicta. Veneris post Trinitatem. (0lim., t. III, 1ère partie, p. 177, XXXVIII).

 

XLI.
Même sujet.
1307
: Cum mota controversia inter abbatem et conventum Majoris Monasterii Turonensis et eorum priorem de Dynanno, dicencium se esse et nos eciam in saisina garde dicti prioris et ejus prioratus, ex parte una : et Henricum de Avalgorio, domicellum, ex altera, super eo quod dictus domicellus violenter et injuste et in prejudicium dictorum religiosorum et dicte garde nostre, ut dicebatur, amoverat quasdam cruces existentes super certas domos suas apud Dynannum, quas dictus prior ibidem, dicte amocionis tempore, positas tenebat et tenuerat per duos annos ante et ultra, necnon super justicia alta et bassa in dictis domibus et in toto feodo Sancti Vincencii, et super quibusdam injuriis dicto priori et suis gentibus super gentes dicti domicelli ut dicebatur, illatis ; certi commissarii, virtute litterarum nostrarum, a baillivo Turonensi super hoc deputati, in premissis procedentes, per eos cognito nos et dictos religiosos esse in saisina garde prioratus predicti, dictumque priorem dictas cruces in dictis domibus, sicut premissum est, positas tenere et tenuisse, et eas per dictum domicellum violenter et injuste amotas fuisse, dictamque altam et bassam justiciam locorum predictorum esse contenciosam inter partes predictas, dictas cruces super dictas domos reponi fecerunt, dictamque justiciam ad manum nostram tanquam superioris, propter debatum parcium, posuerunt, diem coram nobis, Parisius, ad parlamentum, dictis partibus super hoc assignantes : dicto igitur processu ad nostram curiam reportato, viso et diligenter examinato, curia nostra id quod per dictos commissarios super hiis factum extitit per suum judicium approbavit, et precepit quod super injuriis predictis, vocatis qui fuerint evocandi, veritas inquiratur et referatur per certos auditores quibus tradetur id quod per dictos commissarios super hoc extitit inchoatum. In festo Beati Andree. M. J. Anthonius reportavit. (Olim., t. III, 1ère partie, p. 227, VI).

 

XLII.
1431
: L’abbé de Marmoutiers ratifie une transaction passée entre le prieur de St-Malo de Dinan, Geoffroy Le Forestier et Jean Le Diable, pour un moulin que ce dernier voulait élever sur le ruisseau d’Argenteil, en Taden, près du manoir de la Presquenaye.

 

XLIII.
1459 :
24 juillet. — Mandement du duc de Bretagne constatant que lorsque le Penthièvre a été démembré du duché, réserve a été faite des fiefs d’église.

 

XLIV.
1489
: L’évêque de St-Malo, Pierre de Laval, autorise la translation du prieuré de St-Malo et la construction de l’église dans la ville. L’année précédente, le duc François II amortissait des terrains pour y bâtir l’église priorale de St-Malo : la prévision du siége de Dinan par les Français avait motivé la suppression du prieuré hors des murs de la ville.

 

XLV.
1489-1492
: Acquisition de maisons pour reconstruire l’église de St-Malo.

 

XLVI.
1518
: Pétition des bourgeois de Dinan pour obtenir des secours du roi afin d’achever l’église de St-Malo, autrefois grande et belle, et abattue pendant les guerres.

 

** APPENDICE **

Liste des paroisses et bénéfices du diocèse de St-Brieuc en 1516.
[Note : Ce pouillé, dressé en 1516, est extrait d’un Mss. de la Bibliothèque impériale, fonds St-Germain, n° 378. Un grand nombre de noms se trouvant estropiés, nous les rétablirons autant que possible].

Reverendus in Christo pater dominus Oliverius de Castello, episcopus Sancti Briocensis, 200 liv.
Reverendus pater Johannes Le Bigot, abbas Belli Portus, cum suo conventu, 110 liv.
Venerabilis vir magister Christophorus de la Moussaye, commendator abbatiœ de Boquien, cum suo conventu, 70 liv.
Abbas Sancti Albini de Nemoribus, cum suo conventu, 70. liv.
Reverendus pater A. de Lezerno [Note : Alain de Lescouët], abbas de Lantenac, cum suo conventu, 20 liv.
Capitulum ecclesiœ Briocensis, cum sua mensa capitulari, 100 liv.
Decanus Briocensis, magister Guillermus Mahault, 10 liv.
Thesaurarius Briocensis , Y. Cottini (Coëtivy), 10 liv.
Archidiaconus Pentheuriœ, Mauritius Le Bosq, 35 liv.
Archidiaconus Golovie, G. du Berty, 20 liv.
Scolasticus Briocensis, 9 liv.
Cantor Briocensis, Ro. Galteri, 50 s.
Prior Sancti Martini de Lambalo, Hamo Barberii, 20 liv.
Prior Sancti Melanii, Johannes Basin, 30 liv.
Prior Sancti Michaelis de Moncontour, Fr. Gouion, 20 liv.
Prior de Henensal, 10 liv.
Prior Sancti Leviani, 12 liv.
Prior de Jugonio, 12 liv.
Prior de St Meleuc [Note : Ce doit être le prieuré de Planguenoual], 7 liv.
Prior de Clauso [Note : En St-Samson, près de Rohan], 60 s.
Capitulum collegiate ecclesiœ Beati Guillelmi Briocensis, non comprehensœ cappellaniœ , 9 liv.
Capitulum (sic) de la Sall [Note : C’est la chapellenie de La Jaille], in eadem ecclesia , 60 s.
Capellania anniversorum, in eadem ecclesia, 60 s.
Capellania de Pledran [Note : Chapellenie de la Ville-Gaudu], in eadem eccl., Joh. Abraham, 50 s.
Capellania de Mallez, in eadem ecclesia, Fr. Guyes, 50 s.
Capitulum ecclesiœ Beat» Maria de Lamballia, cum omnibus dignitatibus et prebendis ejusdem, 30 liv.
Capitulum ecclesiœ Beate Marie de Quintin, non comprehenso decanatu, 40 liv.
Decanus de Quintin, rector ejusdem loci [Note : Recteur de St-Thurian, paroisse de cette ville], Fr. de la Rue , 10 liv.

Rector de Plena Alta, 60 s. — Lanfain, 60 s. — Cohiniac, 70 s. — Sancti Doniani, 70 s. — Lameaugon, 4 liv. — Plouvar, 5 s. — Pleerneuc (Plerneuf), 100 s. — Tremuson, 4 liv. 10 s. — Tremelair, 30 s. — Pordic, 10 liv. — Plelo, 10 liv. — Tregomeur, 70 s. — Desploye (Pléguien) (?), 100 s.— Tresiniau (Tressignaux), 4 liv. — Lannebert, 65 s. — Trevieven (Tréméven), 60 s. — Treguedel (Tréguidel), 6 s. — Pludual, 100 s. — Plehedel, 110s. — Dyvias (Yvias), 6 liv. — Pleurivou (Plourivo), 10 liv. — Ploubat (Ploubazlanec), 60 s. — Ploebrez (Plounez), 6 liv. — Plouezeuech (Plouézec), 10 l. — Plouha, 15 liv. — Plourhan, 6 liv. 10 s. — Lannetoc (Lantic), 6 liv. — De Acuen (Tréveneuc) (?), 50 s. — Tabulis (Etables), 110 s. — Orfiniare (Yfliniac), 10 liv. — Pommeret 4 liv. — Morieuc, 4 liv. — Planguenoual, 12 liv. — S. Albano, 55 s. — Pleuveneot (Pléneuf), 4 liv. — Derquy (Erquy), 8 liv. — Plarien (Plurien), 100 s. — Pleheret (Pléhérel), 10 liv. — Plevenon , 6 l. 10 s. — Pleboulle , 4 l. 10 s. — St-Germain, 6 liv. — St-Cast, 7 liv. 10 s. — St-Postan, 100 s. — Du Rues (Ruca), 110 s. — St-Denoual, 50 s. — Guitenic, (Quintenic), 50 s. — Henanbihen, 6 liv. 10 s. — Henansal, 6 liv. 10 s. — La Bouillie ,50 s. — Pluduno , 18 liv. — Plancoct ,35 s. — St-Lormel, 6 liv. 10 s. — Pledillia (Plédéliac), 10 liv. — St-Rieux (St-Rieul), 50 s. — Pleven, 60 s. —St-Ygneuc, 4 liv. — St-Malo de Jugon, 30 s. — Beatæ Mariœ de Jugon, 30 s. — Dollo, 100 s. — Pleumest (Plénée-Jugon), 10 liv. — Tremain (Tramain), 70 s. — Plestan, 9 liv. — La Mallour, 50 s. — Tregain (Tréggmar) ( ?), 50 s. — Noyal, 100 s. — Mar (Maroué), 10 liv. — Miellin (Meslin), 8 liv. — St-Aron, 4 liv. 10 s. — Andel, 60 s. — Rectores Beatæ Mariæ de Lamballis cujus sunt tres portiones, Mauritius Grassion, Jacobus Regis, Robertus Le Baillif, 9 liv. — Rector Sancti Martini de Lamballis, 40 s. — Brehand-Moncontour, 100 s. — Trebial (Trébry), 7 liv. 10 s. — Gourrais (Le Gourray), 4 liv. 10 s. — St-Jagu, 50 s. — St-Bran (St-Vran), 100s. — Langourla, 10 s. — Merillac, 60 s. — Lauregnan (Laurenan), 4 liv. — Plemet , 12 liv. — Pleuneut (Plumieux), 6 l. 10 s. — La Prenessaye, 100 s. — La Chese, 8 liv. — St-Sanson, cum prioratu de Rohan, 9 liv. — St-Meaud (St-Maudan), 40 s. — Brehand-Loudeac, 4 liv. — Cadelac, 4 liv. — Loudeac, 15 liv. — Treuve (Trévé), 100 s. — St-Thelo, 4 liv. — Usel , 4 liv. — Alineuc, 6 liv. — Plœus (Plœuc), 11 liv. — Plœouguenas, 7 liv. — Plemic, 12 liv. — Plassala (Plessala), 6 liv. — Sancto Gouenno, 65 s. — Tredaniel, 100 s. — Beati Micaelis de Moncontour, 35 s. — Henon, 25 liv. — Quessouay, 4 liv. — Pledren [Plédran), 16 liv. — Plaintel, 7 liv. — Hillion, 9 liv. — Languyeu, 70 s. — Cesson, 70 s. — Treguieuc, 4 liv. — Plerin, 12 liv. — Vicarius de Plouffragan, 50 s. — Vicarius curatus Briocensis, 8 liv. — Rector Beate Marie de Moncontour, 70 s.

Capellaniœ fundatœ in ecclesia cathedrali Briocensi : Capellania de La Frille (de La Feuillée), 4 liv. — La Vallée, 70 s. — Monfort (Montfort), 20 s. — Chateaubriend (ou de La Cherche), 4 liv. — Du Malles (des Mallets), 20 s. — Sancti Martini, 30 s. — Sancti Fiacri, 20 s. — Vauxdoré (Ste-Catherine du Vaudoré), 20 s. — De la Crux Tholin (de la Croix-Cholen), 5 s. — Magistri Alain Gouiquet, 25 s. — Lixot ( Kerfot? ), 20 s. — Magistri Oliverii....... ad altare Sancti Jacobi (St-Jacques des Fromentins), 30 s. — Sancti Juliani, 5 s. — Du Persais (Pressarts), 25 s. — Sancti Andree, 5 s. — Beatæ Mariæ de Fonterott, 20 s. — Sancti Petri in capella ejusdem, 15 s. — Capellania de novo fundata in dicta ecclesia per bonæ me moriæ Christophorom, episcopum Briocensem (de Penmarc’h ou St-Gilles), 50 s.

Capellaniæ fundatœ in ecclesia Beati Micaelis : Capellanica de Hillons (des Hillions), 25 s. — de Bodiffe, 20 s. — de St-Illan, 30 s. — Alia capellania de St-Illan, 20 s.

Capellaniæ fundatæ apud Lamballiam et alia loca : Prioratus Sancti Bartholomei in suburbio Lambaliœ, 4 liv. 10 s. Capellania quam fundavit dominus Alanus Le Bloy apud Brebant (dite des Fermes), 25 s.
Capellania fundata in ecclesia d’Usel, 4 liv.
Prioratus Beatæ Mariæ de Maroue prope Laigloerum (Le Breil ?), 60 s.
Prioratus Beatæ Mariæ de Penpol , 45 s.
Duæ capellaniœ fundatæ in ecclesia Trinitatis de Ponte Novo in parrochia de Morieuc, 6 liv.
Capellania de Bouesche (Boisglé), in ecclesia de Guessoiray (Quessoy), 60s.
Capellania du Vaucler, fundata in ecclesia Beatæ Mariæ de Lamballis, 30 s.
Capellania Beatæ Catherinæ apud Penpol, 5 s.
Capellania de Crucis Septem Sanctis apud Erqui, 10 s.
Capellania de Kixgrais (Kergronez), alias d’Avaugour, ejus fructus sunt apud Plerin, 40 s.
Capellania de Raeczons (Riarzeus) apud Jugonum, 10 s.
Capellania Sancti Yvii apud Plelo, 20 s.
Capellania Sancti Johannis apud Quartin (Quintin), 60 s.
Capellania de la Boullaye, 5 s. [Note : C’était, croyons-nous, St-Yves de Malros, desservie en ce moment à Notre-Dame du Tertre de Châtelaudren par l’abbé de La Boullaye, Sgr de Ruveret].
Capellania Beate Marie de Tregommeur, 50 s.
Capellania quondam Guillermi de la Houssaye, in S. Albano, 5 s.
Capellania de Plevenon et de caslode de Lolacte (château de Lalatte), 20 s.
Tres capellaniæ fundationis domini de la Vieasville in ecclesia de Mielin, 20 s.
Capellania Sancti Georgii apud Matignon, 50 s.
Capellania Sanctœ Catherinœ in eadem ecclesia, 50 s.
Capellania Sancti Christophori in eadem ecclesia, 50 s.
Capellania Sanctæ Margaritæ in eadem ecclesia, 50 s.
Capellania Sancti Stephani in eadem ecclesia, 50 s.
Capellania Sancti Egidii in eadem ecclesia, 50 s.
Capellania Beatæ Mariæ in eadem ecclesia, 50 s.
Capellania Sancti Petri in ecclesia Sancti Petri de Matignon, 55 s.
Capellania de Chasteauneuf, 30 s.
Capellania fundata per dominum de Scuar (d’Estuer), apud Brehant Loudeac, 10 s.
Capellania altera fundata per eumdem Destuar (d’Estuer), militem.
Capellania seu prioratus Beatæ Mariæ de Cestelerze prope Lamballiam, 28 s.
Capellania Sancti Salvatoris in ecclesia de Loudeac, 15 s.
Capellania de Desnos in eadem ecclesia, 25 s.
Capellania Sancti Vincentii quam fundavit Guillermus Caillebotti in ecclesia de Pleine (Plémel), 20 s.
Cappellania Sancti Fiacri de Plehedel, 20 s.
Capellania fundata in ecclesia de Plector per dominum Johannem Lucas, 10 s.
Capellania quam tenebat mag. Alanus de Gastegii in ecclesia de Sancto Damiano (St-Donan), quam fundavit dominus Petrus de Ruffelay, 10s.
Capellania fundata in capella Sancti Johannis de Moncontour, 30 s.
Abbas Sancti Melanii pro prioratu de Planguenoual, 30 liv.
Abbas Sancti Jacuti pro prioratu Sancti Jaguelli, 12 liv.

[Note : Compléter la liste des chapelles et chapellenies du diocèse nous entrainerait trop loin. Noos nous bornerons à ajouter les maisons conventuelles non nommées au pouillé et existant avant 1790, d’après le tableau des impositions sur les bénéfices : Augustins de Lamballe, Carmes de Quintin, Ursulines de Lamballe, Ursulines de Quintin. — Nous ne parlerons pas des maisons conventuelles de St-Brieuc].

Enclaves de Dol au diocèse de St-Brieuc.
Rector de Landebia, 60 s.
Decanus de Crimene (Coëtmieux), cum annexa, 100 s.
Rector de Langast, 4 liv.
Rector de Sancto Gleno, 4 liv.
Rector de Landehen, 4 liv. 3 s. 8 d.
Rector de Lanloup, 4 liv.
Rector de Lanvolon, 60 s.
Rector de Lannevez, 50 s.
Rector de Sancto Que, 40 s.
Rector de Quiriti (Kérity), 50 s. (2).

[Note : Il n’est pas fait mention de Bréhat et de St-Carreuc, ni des trêves de Lanleff, de Lanvignec, de Penguily, de Perros-Hamon, de Trégenestre].

(J. Geslin de Bourgogne et A. de Barthélemy).

© Copyright - Tous droits réservés.